PL 197, col. 404
Scivias Hildegardis sive libri visionum ac revelationum (Hildegardis Bingensis),
sicut nec anima nec corpus disjungi valent
ed sibi cooperantur, quandiu homo in corpore
vivit. Et sicut animae et corpori diversa membra
corporis secundum vires suas subjecta sunt, ita
etiam humilitati et charitati caeterae virtutes secundum
justitiam suam cooperantur. Et ideo, o
homines, ad gloriam Dei et pro salute vestra humilitatem
et charitatem sectamini: cum quibus
armati diabolicas insidias non timebitis, sed indeficientem
vitam possidebitis. Unde quicunque scientiam
in Spiritu sancto et pennas in fide habet, admonitionem
meam non transgrediatur sed eam in
gustu animae suae amplectendo percipiat.
VISIO TERTIA.
sursum apparenter positas habentem ipsumque
globum ne modum cursus sui excederet continentes
et in eodem aethere multae et clarae spherae ubique
positae fuerant; in quas idem globus interdum
se aliquantulum evacuans claritatem suam emisit,
et ita sub praefatum rubeum igneumque globum
recurrens, et ab eo flammas suas restaurans: iterum
illas in easdem sphaeras efflavit. Sed et ab ipso
aethere quidam flatus cum suis turbinibus erumpebat;
qui se in praefatum instrumentum ubique dilatabat.
Sub eodem autem aethere, aquosum aerem
videbam albam pellem sub se habentem qui se hac
et illac diffundens, omni instrumento illi humorem
dedit. Qui dum se interdum repente congregaret,
repentinam pluviam multo fragore emisit; et dum
se leniter diffudit, blandam pluviam leni motu effudit.
Sed et ex eo quidam flatus cum turbinibus suis
exiens, per praedictum instrumentum se ubique expandit.
Et in medio istorum elementorum quidam
arenosus globus plurimae magnitudinis erat: quem
eadem elementa ita circumdederant, quod nec hac
nec illac dilabi poterat. Sed dum interdum eadem
elementa cum praedictis flatibus se invicem concuterent,
eumdem globum sua fortitudine aliquantulum
moveri compellebant. Et vidi inter aquilonem
et orientem velut maximum montem, qui versus
aquilonem multas tenebras et versus orientem multam
lucem continebat; ita tamen quod nec lux illa
ad tenebras, nec tenebrae ad lucem pertingere poterant.
Audivique iterum vocem de coelo mihi dicentem:
Deus qui omnia sua voluntate condidit, ea