PL 197, col. 408
Scivias Hildegardis sive libri visionum ac revelationum (Hildegardis Bingensis),
et fidem catholicam appetentibus: aperte declaratur.
Et in medio istorum elementorum, quidam
arenosus globus plurimae magnitudinis est, quem
elementa ita circumdant quod nec hac nec illac dilabi
potest: qui manifeste ostendit in fortitudine
creaturarum Dei, hominem profundae considerationis
degentem de limo terrae mirabili modo multa
gloria factum, et virtute creaturarum ita circumdatum
quod ab eis nullo modo separari valet; quia
elementa mundi ad servitutem hominis creata ipsi
famulatum exhibent, dum homo velut in medio
eorum sedens ipsis divina dispositione praesidet, ut
etiam per me inspiratus David dicit: Gloria et honore
coronasti eum, et constituisti eum super opera
manuum tuarum [(Psal. VIII)]
. Quod dicitur: O tu
Deus qui omnia mirabiliter fecisti, aurea et purpurea
corona intellectus et dignissimo indumento visibilis
speciei coronasti hominem; ita ponens eum
quasi principem super altitudinem perfectorum operum
tuorum, quae in creaturis tuis juste et bene
disposuisti. Tu enim prae aliis creaturis tuis magnas
et mirandas dignitates homini indidisti. Sed, ut vides,
dum interdum elementa illa cum praedictis flatibus
se invicem concutiunt, ipsum globum sua fortitudine
aliquantulum moveri compellunt; quia, dum
congruo tempore, creaturae Dei cum fama miraculorum
creatoris sibi invicem congrediuntur, ita quod
miraculum miraculo magno tonitruo verborum involvitur,
homo illorum miraculorum magnitudine
perculsus concussionem mentis et corporis sui sentit,
dum in mirabilibus illis attonitus imbecillitatem
fragilitatis suae considerat.
Et vides inter aquilonem et orientem velut maximum
montem, qui versus aquilonem multas tenebras
et versus orientem multam lucem habet, quoniam
inter diabolicam impietatem et divinam bonitatem
magnus casus hominis apparet per pessimam
maligni deceptionem in reprobis multas miserias
damnationis et per optabilem salutem in electis
plurimam felicitatem redemptionis tenens, ita tamen
quod nec lux illa ad tenebras, nec tenebrae illae ad
lucem pertingere possunt; quia opera lucis operibus
tenebrarum se non interserunt, nec opera tenebrarum
ad opera lucis ascendunt, quamvis diabolus
ea frequenter per malos homines offuscare
laboret, quemadmodum evenit in paganis, in haereticis,
et in pseudoprophetis, et in iis quos isti sua
fallaci deceptione post se trahere conantur. Quomodo?
Quia volunt ea scire, quae ipsis scienda non
sunt; illum imitantes, qui se altissimo similem esse
voluit. Et quoniam illum subsequuntur; ideo et ille
mendacium quasi veritatem eis secundum voluntatem
ipsorum demonstrat, unde mecum non sunt:
nec ego cum illis, quia vias meas non ambulant,
sed extraneas semitas amant, inquirentes quid eis
stulta creatura de futuris causis fallaciter ostendat,
et hoc ita volunt scire secundum quod illud perverse
exquirunt me contemnentes, et sanctos meos
abjicientes; qui sincero corde me diligunt. Sed hujusmodi