PL 197, col. 412

Scivias Hildegardis sive libri visionum ac revelationum (Hildegardis Bingensis),

quia, o homo, cum salus tua tam in saecularibus
quam in spiritualibus completa fuerit, praesens saeculum
mutabis, et ad illud quod terminum non inveniet
transibis. Nam cum homo tantae fortitudinis
est quod prae aliis ardentius in me ardet, ita quod in
conscientia terrenae fecis fetentium peccatorum
non torpens insidias antiqui serpentis devitet; hujus
spiritum a corpore suo non excutio antequam
dulces fructus suos in suavissimo odore ad bonum
finem perducat, illum autem quem tantae fragilitatis
considero, quod tener debilis est in gravi dolore
sui corporis, et in attractione pessimi insidiatoris
jugum meum ferre; de hoc saeculo substraho antequam
in tempore marcescentis animi sui incipiat
arescere, omnia enim scio. Volo autem humano

generi omnem justitiam ad suam cautelam dare,
ita ut nullus hominum se possit excusare, cum
homines moneo et hortor justitiam facere, quando
ipsis judicium mortis incutio velut jam sint morituri,
cum adhuc diutius victuri sunt: hoc facio
quoniam nemo nisi secundum fructum quem in homine
video et secundum voluntatem meam qua
ei vivere concedo, aliud tempus habere vel sibi
disponere poterit, quemadmodum etiam Job per
me testatur, cum dicit: Constituisti terminos ejus
qui praeteriri non poterunt [(Job XVI)]
. Quod dicitur:
Tu qui super omnes es, et omnia antequam fiant
praevides: etiam in secreto majestatis tuae constituisti
terminos humanae vitae, ita quod nec scientia,
nec prudentia, nec astutia ullius rei praeteriri poterunt

in ulla aetate seu in infantia, seu in juventute,
seu in senectute hominum, nisi secundum providentiam
secretorum tuorum, qui homines ad gloriam
nominis tui fieri voluisti. Ego enim, o homo,
ante constitutionem mundi novi te; sed tamen
dies tuos in operibus tuis volo considerare et fructum
eorum discernere, et quaeque opera tua diligenter
et acutissime examinare. Quemcunque autem
subito de temporali vita subtraho, hujus vitae utilitas
completa est, ita ut si vita ipsius longius protraheretur
nullam ubertatem bonorum fructuum amplius
afferret, sed velut teporem carneae fidei habens,
tantum quasi vacuo sono verborum fumum
emitteret nec intimo tactu cordis sui me tangeret.
Unde ipsi inducias hujus vitae non tribuo, sed antequam

in teporem hujusmodi infertilitatis cadat,
cum ab hoc saeculo subduco. Sed ad te sermo
meus, o homo. Cur me contemnis? Nonne prophetas
meos ad te misi, et Filium meum pro salute
tua in lignum crucis dedi, et apostolos meos ut
tibi viam veritatis per Evangelium ostenderent ad
te destinavi? Unde non potes te excusare quin omnia
bona habeas per me. Et cur nunc postponis me?
Sed errorem hujus perversitatis, scilicet quod signa
actuum tuorum in stellis aut in igne, aut in
avibus seu in alia hujusmodi creatura quaeris: amplius
nolo tolerare, quoniam omnes qui errorem
hunc diabolica visione primum adinvenerunt: Deum
contemnentes, praecepta illius omnino abjecerunt,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.