PL 197, col. 742

Liber divinorum operum simplicis hominis (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne

vita sum, nec per te inventa, nec per alium hominem
praemeditata, sed per me ante principium mundi
praeordinata, quoniam ut ante creatum hominem
ipsum praescivi, sic etiam illa quae ei necessaria
sunt praevidi. Ego igitur paupercula et imbecillis
forma, testificante homine illo, quem velut in prioribus
visionibus meis praefata sum, occulte quaesieram,
et inveneram, testificante etiam eadem puella,
cujus in superioribus visionibus mentionem feci,
quamplurimis infirmitatibus contrita, manus tandem
ad scribendum tremebunda converti. Quod dum
facerem sursum ad verum vivensque lumen aspexi
quid scribere deberem, quoniam omnia quae a
principio visionum mearum scripseram, vel quae
postmodum sciebam, in coelestibus mysteriis vigilans

corpore et mente, interioribus oculis spiritus
mei vidi, interioribusque auribus audivi, et
non in somnis, nec in exstasi, quemadmodum
in prioribus visionibus meis praefata sum, nec
quidquam de humano sensu veritate teste protuli,
sed ea tantum quae in coelestibus secretis percepi.
Iterumque vocem de coelo sic me docentem
audivi, et dixit: Scribe ergo secundum me in modum
hunc.
PARS PRIMA.
PRIMA VISIO.

ipsam inspicere possem. Circulus amplus aureique
coloris caput ejusdem faciei circumdederat. In eodem
autem circulo supra idem caput alia facies velut
senioris viri apparuit, cujus mentum et barba
verticem capitis hujus tangebat. Et ex utraque parte
colli ejusdem formae ala u a praecedebat, quae supra
praefatum circulum ascendentes se ibi invicem conjungebant.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.