PL 197, col. 744

Liber divinorum operum simplicis hominis (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne

cum omne opus ipsius perfloreat, quem
ad imaginem et similitudinem suam fecit, et omnes
creaturas secundum mensuram in ipso homine signavit.
In aeternitate namque semper fuit, quod
Deus opus suum, scilicet hominem, fieri voluit, et
cum idem opus perfecit, omnes creaturas ut cum
ipsis operaretur ei dedit, quemadmodum etiam ipse
Deus opus suum, id est hominem, fecerat. Sed et
officialis sum, quoniam omnia vitalia de me ardent;
et aequalis vita in aeternitate sum, quae nec orta
est, nec finietur, eademque vita se movens et operans
Deus est, et tamen haec vita una in tribus viribus
est. Aeternitas itaque Pater, Verbum Filius;
spiramen haec duo connectens Spiritus sanctus dicitur,
sicut etiam Deus in homine, in quo corpus, anima

et rationalitas sunt, signavit. Quod autem super
pulchritudinem agrorum flammo, hoc terra est, quae
materia illa est de qua Deus hominem fecit; et
quod in aquis luceo, hoc secundum animam est;
quia, sicut aqua totam terram perfundit, ita anima
totum corpus pertransit; quod vero in sole et in luna
ardeo, hoc rationalitas est; stellae autem innumerabilia
verba rationalitatis sunt. Et quod cum aereo
vento quadam invisibili vita, quae cuncta sustinet,
vitaliter omnia suscito, hoc est, quoniam aere et
vento ea quae in incremento procedunt, vegetata
subsistunt a nihilo remota in id quod sunt.
Quod in homine ad imaginem et similitudinem suam
facto, omnem creaturam Deus signavit, et eum post
lapsum ex sola benignitatis charitate per incarnationem

suam reparatum in beatitudine, quam prolapsus
augelus perdiderat, collocaverit, et quia hoc
mystica praescriptae visionis significatione monstretur.
III.
Et iterum audivi vocem de coelo mihi dicentem:
Deus, qui omnia creavit, hominem ad imaginem
et similitudinem suam fecit, et in ipso tam superiores
quam inferiores creaturas signavit, eumque
in tanta dilectione habuit, ut in locum de quo
ruens angelus ejectus erat, destinaret, et ad gloriam
et honorem, quem ille in beatitudine perdiderat,
ordinaret; hoc visio haec quam vides demonstrat.
Nam quod vides velut in medio australis aeris pulchram
mirificamque in mysterio Dei imaginem
quasi hominis formam, hoc est quod in fortitudine

indeficientis divinitatis, pulchra in electione, et
mirifica in donis secretorum superni Patris charitas
est, hominem ostendens, quia cum Filius Dei
carnem induit, in charitatis officio hominem perditum
redemit. Unde ejus facies tantae pulchritudinis
et claritatis est, ut facilius solem quam ipsam inspicere
possis, quoniam largitas charitatis in tanta
eminentia et coruscatione donorum suorum est, ut
omnem intellectum humanae scientiae, qua in anima
diversas res intelligere potest, ita transcendat
ut eam nullo modo in sensu suo capere valeat. Sed
hic in significatione ostenditur ut per ipsam ille in
fide cognoscatur, qui visibilibus oculis visibiliter
non videtur.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.