PL 197, col. 746

Liber divinorum operum simplicis hominis (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne

in quo vident quia nullus ita operatur, nec tantae
potentiae est, sicuti Deus, unde et nullus ei similis
est, quoniam nec tempus habet.
Quod ab aeterno inlocaliter in Deo erant universa
quae ipso creante numero, et ordine, et loco et
tempore distincta processerunt.
VII.
Omnia quidem quae Deus operatus est, ante
principium temporis in praesentia sua habuit. In
pura enim et sancta Divinitate cuncta visibilia et
invisibilia absque momento et absque tempore ante
aevum apparuerunt, quemadmodum arbores vel alia
creatura aquis vicina in ipsis videntur, quamvis in
eis corporaliter non sint, sed tamen omnis formatio
earum in ipsis apparet. Quando autem Deus
dixit: Fiat, statim formatione induta sunt, quae praescientia

ipsius ante aevum nulla corpora habentia
intuebatur. Sicut enim in speculo omnia quae coram
ipso sunt radiant, sic in sancta Divinitate
omnia opera ejus sine aetate temporum apparuerunt.
Et quomodo Deus praescientiae suae opere vacuus
esset, cum omne opus ipsius postquam corpore
induitur, in officio quod ei adest plenum sit,
quod ipsa sancta Divinitas sciendo, cognoscendo,
ministrando sibi adesse praescivit. Nam quemadmodum
etiam radius cujusque luminis quamque formam
creaturae per umbram ostendit, sic pura praescientia
Dei omnem formationem creaturarum, antequam
incorporatae essent, intuebatur, quoniam
opus quod Deus facturus erat in praescientia ipsius
antequam idem opus incorporaretur, secundum similitudinem

hanc enituit, velut homo splendorem solis
aspicit, priusquam substantiam ipsius intueri
possit. Et sicut splendor solis ipsum indicat, ita
etiam angeli Deum laudando ostendunt; et quemadmodum
fieri non potest ut sol absque lumine
suo sit, sic nec Divinitas sine laude angelorum est.
Praescientia etenim Dei praecessit, et opus ipsius
subsecutum est; et si praescientia Dei non praecessisset,
opus ejus non apparuisset, quemadmodum
si facies hominis non aspicitur, corpus ipsius non
cognoscitur: cum autem facies hominis videtur,
corpus ejus laudatur. Itaque praescientia Dei et opus
ejus in ipso sunt.
Quod diabolus et angeli desertores justitiae, cum

prius magnae essent potentiae, propter ingratitudinem
vel superbiam suam ad hoc redacti sunt, ut
in omni creatura nihil possint nisi quantum superno
nutu permittuntur.
VIII.
Quaedam autem innumerabilis multitudo angelorum
erat qui a se ipsis esse voluerunt, quoniam
cum claritatem suam magnam et gloriosam
in maxima coruscatione viderent, Creatorem suum
in oblivionem duxerunt. Et priusquam etiam eum
laudare incoepissent, in semetipsis computabant
quod fulgor honoris eorum tantus esset, ut nullus
eis resistere valeret; quapropter et Deum obfuscare
volebant. Nam cum viderent quod eum in
miraculis suis nunquam ad finem perducere possent,
ipsum abhorruerunt, et cum eum laudare deberent,
per fallacem opinionem dicebant quod in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.