PL 197, col. 751
Liber divinorum operum simplicis hominis (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne
illorum qui haeredes regni coelorum erunt appellatus
est. Omnis itaque homo qui Deum timet et diligit,
verbis istis devotionem cordis sui aperiat, ac
Descriptio sphaerae totius mundi cum circulis, et planetis,
et ventis suis in modum rotae in pectore
imaginis, quae in prima visione descripta est apparentis.
I.
Deinde in pectore praefatae imaginis, quam velut
in medio australis aeris conspexeram, ut praedictum
est, rota mirificae visionis apparuit cum suis signis
hujus fere similitudinis, ut instrumentum illud,
quod ante viginti octo annos, velut in figura ovi
significative videram, quomodo in tertia visione libri Scivias
ostenditur, ita ut in ejus summa parte
per circuitum rotunditatis suae circulus in similitudine
lucidi ignis, et sub illo circulus alius sicut
circulus nigri ignis demonstraretur, ubi et idem circulus
lucidi ignis eumdem circulum nigri ignis bis
densitate sua superabat. Et hi duo circuli quasi
unus circulus essent sibi invicem conjungebantur.
Sub eodem autem circulo nigri ignis, alius circulus
in similitudine puri aetheris erat, ubique tantae densitatis
quantae circuli duorum praefatorum ignium
apparebant. Sed sub ipso circulo puri aetheris alius
velut circulus aquosi aeris tantae densitatis in rotunditate
sua, quantae etiam densitas circuli praedicti
lucidi ignis manifestabatur. Et sub eodem circulo
aquosi scilicet aeris, alius circulus quasi fortis
et albi lucidique aeris hujus similitudinis in rigore
suo existens, ut nervus in corpore hominis est,
ostendebatur, ubique in circuitu suo ejusdem densitatis,
cujus densitas, circuli praefati nigri ignis apparens.
Hi quoque duo circuli sibi invicem ita copulabantur,
ut velut unus circulus essent, apparerent.
Sub hoc autem circulo videlicet fortis et albi, lucidique
aeris, quasi alius aer tenuis signatus erat,
qui ut nubes interdum elatas et lucidas, interdum
inclinatas et umbrosas videbatur superius portare,
et se quasi per totam praefatam rotam diffundere.
Omnes vero isti sex circuli absque omni interstitio
ad invicem conjuncti erant. Supremus vero circulus,
velut igne suo caeteros circulos perfundebat; aquosus
autem alios omnes quasi humore suo rigabat. Et
quasi a principio orientalis partis ejusdem rotae velut
ad finem occidentalis partis ipsius linea versus
septentrionalem ejus partem extendebatur, quasi
septentrionalem plagam a caeteris plagis discernens.
Sed etiam globus in medio signi praedicti tenuis aeris
signatus erat, qui ubique in circuitu suo aequali
spatio a signo fortis et albi lucidique aeris distabat,
tantae latitudinis quidem in transversum, quanta
profunditas spatii a summitate supremi circuli usque
ad extremitatem nubium, seu ab extremitate