PL 197, col. 762
Liber divinorum operum simplicis hominis (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne
curarum existens, quamplurimis tentationibus appetitur,
in quibus etiam quasi in capite leopardi, id est
cum timore Domini velut in lupo infernalium poenarum
recordatur, et quasi in leone judicium
etiam Dei metuens, cum velut in urso in corporali
tribulatione quamplurimis tempestatibus angustiarum
quatitur.
Quare principalis ventus orientalis in modum capitis
leopardi super caput imaginis hominis in circulo
puri aetheris videatur, cur etiam duo collaterales
ejus venti alter in specie capitis cancri, alter instar
capitis cervi ostendatur.
XVII.
Supra verticem vero praedictae imaginis in
signo puri aetheris, quasi caput leopardi ex ore suo
velut flatum emittens vides, quod principalem
orientis ventum de puro aethere, velut leopardum
venientem designat, non quod ventus iste in forma
sua ut leopardus sit, sed quia ut leopardus ferocitatem
leonis absque scientia habet, et ut leopardus
lenior et debilior leone est, sic ventus iste in ferocitate
timoris exsurgit, ac deinde in lenitatem versus
flare cito desistit. Nam de superiore nigro igne
ferocitatem, de puro autem aethere in quo est lenitatem
habet. Et etiam in dextrali parte ejusdem
oris se aliquantum in longum recurvans in caput
cancri cum duabus forficibus quasi cum duobus pedibus
formatur, quia ad partes illas idem ventus
tendens, naturam cancri sibi illic assumit; in sinistrali
autem parte oris ipsius aliquantum etiam in
longum regirans in caput cervi desinit, quoniam in
partibus illis cervum qui velox est imitatur. Ex ore
enim capitis hujus cancri quasi alius flatus exiens
usque ad medietatem spatii, quod inter capita leopardi
et praefati leonis est procedit, quia secundum
naturam cancri collateralis ventus surgens flatus
suos ut turbo dissimiliter profert, ita ut interdum
hac interdum illac in instabilitate discurrat, sicut
cancer qui nunc procedit, nunc retrocedit, et sic
usque ad medietatem quae inter orientem et austrum
est pervenit. Sed ex ore capitis cervi, velut alius
flatus veniens usque ad medietatem spatii, quod est
inter caput leopardi et ursi tendit, quoniam juxta
naturam cervi alius collateralis ventus procedens,
in flatu suo fortis et celeres strepitus emittit, et in
hoc cito cessat, quemadmodum cervus fortiter
pungit, et celeriter currit, nec in hoc diu durat,
talique modo usque ad medietatem, quae est inter
orientem et septentrionem properando se continet.
Et flatus qui a dextra parte oris leopardi usque ad
caput cancri procedit, flatus etiam a sinistra parte
ipsius usque ad caput cervi exit; flatusque qui ex
ore capitis cancri usque ad medietatem spatii inter
capita leopardi et leonis ex tantis tendit; flatus
quoque qui ex ore capitis cervi usque ad medietatem
spatii quod inter capita leopardi et ursi est prolongatur,
aequalis longitudinis sunt, quia principalis
ventus orientalis ex utroque latere suo ad collaterales
sibi ventos aequali longitudine extenditur, ipsique
collaterales venti tam versus austrum, quam