PL 198, col. 1058

Historia scholastica (Petrus Comestor), J. P. Migne

Secunda die disposuit Deus superiora mundi sensibilis.
Empyreum enim coelum, quam cito factum
est, statim dispositum est et ornatum, id est sanctis
angelis repletum. Fecit ergo ea die Deus firmamentum
in medio aquarum [(Gen. I)]
, id est quamdam
exteriorem mundi superficiem ex aquis congelatis,
ad instar crystalli consolidatam, et perlucidam,
intra se caetera sensibilia continentem ad imaginem

testae, quae in ovo est, et in eo fixa sunt sidera.
Et dicitur firmamentum, non tantum propter sui
soliditatem, sed quia terminus est aquarum, quae
super ipsum sunt, firmus et intransgressibilis. Dicitur
etiam coelum, quia celat, id est tegit omnia
invisibilia. Et cum legitur firmamentum coeli, endiadis
est, id est firmamentum quod est coelum, ut
cum dicitur creatura salis. Unde et pro sui concameratione
graece dicitur uranon, id est palatium.
Vel dicitur coelum quasi casa elios, quia sol sub
ipso positus ipsum illustrat, hanc tamen circumvolutam
concamerationem philosophus summitatem
ignis intellexit. Cum enim ignis non habet quo
ascendat, circumvolvitur, ut in clibano patet; ita
et circa mundi exteriora ignis volvitur: et hoc est

sidereum, vel aethereum coelum. Est et tertium coelum
infra, quod aereum dicitur, de quo: Aves coeli
comederunt illud [(Mach. XIII)]
. Quidam quartum suspicantur
esse coelum super empyreum, quia Lucifer
cum esset in empyreo legitur dixisse: Ascendam
in coelum, etc. [(Isai., XVI)] . Et in eo modo dicunt
esse Christum hominem super angelos, qui
sunt in empyreo. Sane firmamentum dividit aquas,
quae sub ipso sunt, ab aquis quae super ipsum sunt,
de quibus dicitur in Psalmis: Qui legis aquis superiora
ejus [(Psal. CCIII)]
; et sunt sicut et ipsum congelatae,
ut crystallus, ne igni solvi possint, vel in
modum nebulae esse vaporabiles. Cur vero ibi sint
Deus novit, nisi quod quidam autumant inde rorem

descendere in aestate. Quod autem dictum est, fiat
firmamentum; et post, Deus fecit firmamentum, et
tertio factum est firmamentum, non superfluit, quia
sicut in domo facienda; primo domus fit in scientia
artificis, fit etiam materialiter cum levigantur ligna
et lapides; fit etiam essentialiter cum levigata in
structuram domus disponuntur, ita cum dicitur: fiat,
ad praesentiam, vel praescientiam Dei refertur; fecit,
ad opus in materia; factum est, ad opus in
essentia. Illud primo die, istud secundo factum est;
et cum hujus diei opus bonum fuerit, ut caeterorum,
tamen non legitur de eo, vidit Deus quod esset
bonum. Tradunt enim Hebraei, quia hac die angelos
factus est diabolus Satanael, id est Lucifer, quibus
Hebraeis consentire videntur qui in secunda feria

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.