PL 198, col. 856

Libri soliloquiorum de instructione animae (Adamus Scotus), J. P. Migne

est animae et ideo necesse est, prout tempus aut necessitas
postulat, quod tibi injunctum fuerit operis,
facias, ne forte si diabolus inveniet otiosam, in suo
reddat te opere occupatam. Abscide ergo a te anima
mea Sabbata illicita, ne ea hostes tui derideant. Et
ideo solent multum viri sancti opus manuum diligere;
quia nimirum per illud geminum acquirunt
profectum, dum per illud et corporalis vitae necessitati,
et spirituali consulunt puritati.
Anima. Non habeo jam aliquid quo contradicam
tibi? evidenter namque video quod multum decet
et convenit. Multum viris religiosis prodest et convenit
ut nonnunquam in opere corporali pro tempore
et necessitate exerceantur.
CAPUT IX. Nihil turpius et homine religioso indignius, quam cutem molliter fovere, lautitias ciborum appetere ac denique ventrem Dei loco habere.

Ratio. Estne adhuc aliquid quod te gravat?
Anima. Est plane.
Ratio. Et quid est illud?
Anima. Gravat me multum quod a quibusdam
cibis abstineo.
Ratio. In hoc gravamine statim tibi poterit conferri
levamen. Non enim, ut aestimo, volunt praelati
tui ut te nimium per jejunium et abstinentiae rigorem
attenues.
Anima. Non de nimio jejunio conqueror.
Ratio. Unde tunc?
Anima. Quia non de omnibus generibus ciborum

mihi sumere licet, quos Deus creavit ad percipiendum
cum gratiarum actione.
Ratio. A quo genere ciborum [ cod. Gem. cibi.]
abstines?
Anima. A carnibus.
Ratio. De re parva gravaris. Ad quid, quaeso te,
saeculo renuntiasti et ad humilitatis habitum venisti?
Nonne ut cum caeterarum exercitio virtutum,
etiam carnem tuam, ut legis in Regula tua, domes
in abstinentia escae et potus, quantum valetudo [ id.
vita] permittit. Durumne tibi videtur et grave quod,
quandiu nulla debilitatis aegritudine opprimeris,
esus tibi carnium subtrahatur, dum omnium tibi
aliorum ciborum genus conceditur? Quare vile mihi

videtur et turpe quod illi qui et religionis habitu
induti, et nulla prorsus debilitate infirmati sunt, nimiam
tamen in praeparandis et multiplicandis, in
variandis [ cod. Mel. mult. in saliendis et cond.], et
condiendis ferculis curam impendunt: et ad instar
infirmantium vel etiam, quod majus est dedecus, ad
similitudinem mulierum praegnantium, nihil nisi sapidum
quid in cibum sumere possunt? Mirum mihi
videtur quod non erubescant vili habitu induti,
quod non nisi delicatis velint vesci. Quia si Deus
eorum, quod absit! venter est [(Phil. III, 19)]
, sub
habitu tam vili pretiosus Deus non debet contegi
[ cod. Mel. vesci, quia Deus eorum forte, quod absit!
venter est. Sub habitu vero tam vili pretiosus
Deus non deberet contegi], [(Num. XI, 4, 5)] . Sed ut,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.