PL 198, col. 858
Libri soliloquiorum de instructione animae (Adamus Scotus), J. P. Migne
et a famulis dominus in domo et ab ancillis domina
in thalamo.
Anima. Bene haec omnia a te dicta sunt.
Ratio. Etsi bene dico, non tamen haec ita dico,
quin patiaris jugum occupationis tibi imponi, quando
ob domus tuae necessitatem tuus id tibi praelatus
imponere decreverit. Statum namque tuum etsi
laudo, illorum nimirum non reprehendo; quia sic
Mariae pars asseritur optima, ut tamen Marthae non
negetur bona. Et licet proprium officium sit Mariae
in domo sedere, tamen ad praelati sui praeceptum
aliquando egreditur, si tamen ei dicitur: Magister
adest, et vocat te [(Joan. XI, 28)]
.
CAPUT XI. Silentium religionis veluti murus et propugnaculum est, sine quo diu verae pietatis studium nequit persistere.
Anima. Unum adhuc est quod me multum gravat.
Ratio. Quod est illud? [ Cod. Gem. Quid est id?]
Anima. Continuum quod teneo silentium.
Ratio. O quam necessarium est cunctis, qui Deo
in religione placere contendunt, ut disciplinae silentii
studeant. Ut enim Isaias ait: Cultus [cod.
Mel. custos] justitiae silentium est et pax et securitas [(Isa. XXXII, 17)]
.
Totius namque religionis clavis et
murus quodammodo et custodia est silentium, sine
quo religio non potest esse munita, sine quo viri
religiosi nec justitiam colere, nec pacem tenere, nec
securitatem possunt habere. Namque, sicut in libro
Numeri legitur, vas, quod non habuerit cooperculum,
vel ligaturam desuper, immundum erit [(Num. XIX,
15)]
. Quomodo hoc intelligendum putas? Tu es hoc
vas. Operculum, quod huic vasi imponitur, est
clausura silentii: qua clausura si carueris, sicut vas
apertum in quod omnis spurcitia cadit, immunda
eris. Multum in Scriptura ubique laudatur clausura
silentii. Ideo et tu dilige silentium, quia cum de
omni verbo otioso [(Matth. XII, 36)]
, ut Dominus dicit
in ultimo judicio reddenda sit ratio, eo minus tunc
a te de locutione ratio exigetur, quo nunc studiosius
et libentius silentium tenueris. Ideo viri sancti, ut
longe esse possint a verbis malis, obmutescunt nonnumquam
et silent a bonis. Quia ut beatus Ambrosius,
cito lutum colligit amnis exundans.
Unde et
praemisit: plures loquendo peccare vidi, vix tacendo
quemquam.
Anima. Fateor, bene et congrue omnia dixisti.
Jam multum per documenta tua, quae indocta eram,
erudita sum; quae nescia eram, instructa sum; quae
desolata eram, consolata sum; quae turbata eram,
sedata sum; quae ponderosa eram, alleviata sum;
quae tristis eram, laeta sum; quae pusillanimis eram,
laetata sum et exhilarata. Jam vivo, quae prius quodammodo
moriebar; jam curro et volo, quae prius
vix repere poteram vel ire; quae prius odio habui
jam diligo; et quae prius tangere prae angustia nolebat
anima mea, nunc cibi mei sunt. Jam scio
quomodo carnis meae tentationibus per gratiam Dei