PL 198, col. 866

Libri soliloquiorum de instructione animae (Adamus Scotus), J. P. Migne

peccatum illud commisi, et quod illud a praelato
meo celo.
Ratio. Diligenter, quaeso, intellige quod te interrogo,
et ad id quod te interrogo inde mihi consequenter
responde.
Anima. Interroga quod vis.
Ratio. Putasne aliquem a peccato suo posse
absolvi quamdiu perseverat in eo?
Anima. Nullo modo hoc puto: quamdiu enim
peccatum non abjicitur, nullo modo condonatur.
Ratio. Igitur fateris, te nullo modo a peccato
tuo absolvi, quamvis confessa fueris, nisi illud reliqueris?
Anima. Plane confiteor. Quid enim mihi prodest
confiteri, si nolo peccatum relinquere? Mirum mihi

videtur quare istud interrogas, cum nemo sit qui
hoc ignorat.
Ratio. Scias hoc jam quare te interrogem: utrum
sola confessione possint aliquando [ cod Mel. aliquomodo]
peccata dimitti, quandiu peccata retinentur
et retenta exercentur. Ne forte, si non possunt,
quod tu tamen credis, absolvi non possis, nisi
proprio praelato confitearis.
Anima. Certe nullatenus possunt. Haec enim fides
catholica omnino non recipit. Etiam si proprio
praelato modo confiteor, et peccatum meum relinquere
nolo, nullo modo absolvor. Omnis namque
qui a suo peccato vult absolvi, necesse est peccatum
suum plene agnoscere, secundo poenitere sive

dolere, tertio confiteri, quarto satisfacere, quinto
continere; et tunc demum sexto poterit de misericordia
Dei confidere. Et septimo in conscientia
suaviter cum Domino requiescere.
CAPUT V. Pluribus ostenditur, peccata religiosorum non nisi propriis praelatis esse confitenda, nec quemquam facile ab hoc absterreri debere metu publicationis et infamiae.
Ratio. Semper igitur, ut ex verbis tuis etiam datur
intelligi, confessionem non solum comitari, sed
etiam praecedere debet peccati abjectio.
Anima. Utique debet. Prius enim Salvator noster
quatriduanum Lazarum mortuum vivificavit et vivificatum

foras venire fecit; et tunc demum ut eum
solverent discipulis praecepit. Sic nos ad adventum
pii Jesu per poenitentiam vivificamur. Secundo ad
magnum quem de mente emittit clamorem, ablata
prius duritiae petra de spelunca fetidae conscientiae
per confessionem egredimur et tandem a praelatis
nostris, qui discipuli ejus sunt, absolvimur et in
viam deinde justitiae abire sinimur. Quid ergo prodesset,
si discipuli Lazarum mortuum, etiamsi de
monumento fuisset egressus, absolverent? Non plus,
ut mihi videtur, adhuc hodie prodest quod a praelatis
videntur absolvi peccatores, qui mortem peccati, in
qua exstincti jacent, per vivificam peccati relictionem
a se non repellunt. Et quid necesse est de hac
re amplius loqui? nullus enim est qui nesciat illud

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.