PL 199, col. 1016
Vita S. Anselmi Cantuariensis (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne
Nihil tamen de vigore ordinis remittebat; sed
erat ad misericordiam quam ad saevitiam pronior.
Nam si pro alterutro damnandus esset, mallet, ut
dicebat, apud Deum inveniri nimis misericors quam
crudelis. Noverat enim auctoritatem et austeritatem
inferre timorem potius quam amorem. Nec
sine amore est ordo; quia nulla vera est sine charitate
religio. Utique non extorquebis amari; hoc
alterna fides, hoc simplex gratia donat. Operibus
charitatis et misericordiae semper insistens fructum
plurimum Domino acquirebat. Sed quia interim negotiorum
tumultibus plurimum vexabatur, disposuit
prioratu cedere. Sed consultus Maurilius, Rotomagensis
archiepiscopus, jugum impositum secundo
praecepit in virtute obedientiae in finem
sustinere, eadem auctoritate adjiciens, ut cum ad
majora vocatus fuerit, divinae dispositioni non reluctetur.
Nam se multos vidisse et fere semper
asseruit, qui cum pastoralem curam, suae quietis
causa, refugerent, per desidiam ambulantes de malo
semper in pejus defecerunt. Paruit Anselmus tristis
et gemens, et Deo se totum committens, utilitati
fratrum omnino studuit inservire. Licet autem
omnibus obsequi, neminem [laedere] gestiens,
etiam cum his qui eum oderant esset pacificus, invidiam
tamen, quam aut virtus aut felicitas aut
horum opinio semper accendit, non potuit declinare.
Nam qui eum praecesserant, novitium sibi
praeferri murmurabant. Quorum unus, qui nullo
poterat obsequio mitigari, ad extrema perductus
est. Ibi agens, pallere et tremere et miro modo delitescens
vultum coepit in diversa mutare. A fratribus
causam interrogatus, ait duos immanes lupos
ipsum jam compressis dentibus jugulare. Refertur
hoc ad priorem; qui paululum divertens in oratorium
consuetum, rediit in domum infirmorum, et
erecta manu signum sanctae crucis edidit, dicens: In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti.
Quo
facto, quievit aeger dicens, quod ad introitum Anselmi
et manus erectionem lanceam viderit igneam
ex ore ejus in lupos jaculari; quae territos celeri
fuga lupos abegit. Accessit ad aegrum minister
illius Spiritus, qui apostolis datus est in linguis
igneis, et fratrem ad poenitentiam et confessionem
inductum absolvit, praedicens quadam prophetandi
virtute etiam horam qua erat transiturus.
Una vero noctium, cum Riculfus quidam, secretarii
fungens officio, ante ostium capituli iturus in
dormitorium pertransiret, introspiciens orantem
vidit fratrem globo igneo circumcinctum. Attonitus
rei novitate discedit, sed Anselmum in lecto quaesitum
non reperit. Rediens servum Dei orantem
invenit, sed igneus ille jam disparuerat globus.
Martinum sacrificantem globus igneus insignivit,
et orantem circumcinxit Anselmum. Apostoli Spiritum
sanctum in linguis igneis receperunt, et
eumdem in igne vibrat lingua Anselmi. Daemonibus
quoque imperat, morbos expellit, futura praenuntiat,