PL 199, col. 205
Epistolae (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne
non ambigam, qui suum duxerit praeferendum. Ut
ergo caeteras majores, et tibi notas exsilii et proscriptionis
causas taceam, quia pro Christo juramenta
dissuadenti credidi, sum proscriptus: cui
quicunque non credit, longe periculosius proscribetur.
Nam in comminationibus et promissis est aeque
fidelis.
Nec dico quod omne, licet a malo procedat, sit
illicitum juramentum. Habet enim interdum veniam:
cui locus omnino non est, nisi cum occurrenti
culpae ratio veniam impetrarit. Locum istum
praetereo, Deo, potius discutiendum et conscientiis
singulorum, ne si quid argutius, prout ratio suggerit,
elocutus fuero, in aliorum, et fortasse innocentium,
qui juramenta praestiterunt, suggillationem
videar spiritum effudisse. Malo enim moderationis
habena calamum cohibere, quam divinae legis
articulos congerere, qui etsi recte prolati fuerint,
interdum non nisi ad subversionem proficiunt auditorum.
Transeo ergo ad illa, quorum tu dedisti
materiam, orans et obsecrans, ut non deficiat fides
tua, nec credas spiritui eorum, qui suum Neptunum
sequentes, ipso mediante properant ad Plutonem,
et descendunt in infernum viventes. Loquantur interim
quae voluerint, jactitent se adversus Christum
Domini praevaluisse in vanitate sua, perditio eorum
astat pro foribus, quorum gaudium est ad instar
puncti, et gloria ignis, stercus et vermis. Qua via,
in brevi, Deo propitiante, scies: et tinnient aures
eorum a sibilis et clamore fidelium, quibus pauperes
Christi fuerunt in sibilum et irrisum. Nec
dubites, nisi forte tibi persuasum sit mortales non
esse morituros, quin in sententiam anathematis reponantur,
qui fraude tacendi et metuendi astutia
meritos laqueos videntur evasisse.
Hoc autem amicis nostris, si qui tamen nostri
sint, non fortunae, persuadere memineris, ut non
fleant super nos. Et utinam super se ipsos flere
non debeant. Quia nobiscum agit Altissimus, verbere
tamen deducto, quomodo pater serenissimus
cum filiis charissimis agere consuevit. Caeterum
tibi compatior, qui minorem securitatem in portu,
quam in naufragio reperisti. Sed si tibi Deus vel
ad modicum patientiam dederit, quod tibi indubitata
fide pronuntio, naufragi, de quibus desperatur,
citissime poterunt et volent opitulari. Sta ergo
in ea conditione, in qua a Domino vocatus es, et
saltem quatenus sine periculo potueris, divinae legis
assertor existe. Satis humanum est quod dico
propter infirmitatem carnis nostrae. Quia nisi qui
legis custodiam periculis omnibus anteponit, salvari
non posse, testis est beatus Apostolus, et tota concio
perfectorum. Scripsi homini pro quo sollicitatis:
et credo quod ab ipso per latorem praesentium de
statu ejus, qui, Deo propitiante, bonus est, certioraberis.
Amicos nostros saluta diligentius, quorum