PL 199, col. 215
Epistolae (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne
auram, auctore Deo, in brevi facilius et felicius
transitura est quam credatur. Haec tamen potius
accipiantur dicta ex certitudine fidei quam scientiae:
eo quod Deum fidelem novimus in promissis, qui
tunc demum gloriosius pro se patientibus suum ministrat
auxilium, quando prorsus cessat humanum.
Interim probat nos Dominus an diligamus eum,
etsi moram fecerit, aequanimiter tolerandus est,
quia quidquid nobis videatur, procul dubio veniet
et non tardabit. Unde secure dico quia in brevi subveniet,
cum pro certo noverim in humanis rebus
nihil nisi momentaneum esse, et quod gloria mundi
ut fumus evanescit, et iniquorum finis est ignis et
vermis. Et quidem reliquiae impiorum interibunt:
et est salus justorum indubitanter exspectanda a
Domino. Licet enim impius extollatur super cedros
Libani, si modicum pertransieris, patenter intelliges,
quia etiam quando florere videbatur, jam non
erat, et non erat ulterius locus ejus. Ridet haec prudentia
carnis, sed profecto Deus non irridetur, qui
interim juxta Salomonem irrisoribus flagella parat,
et duros malleos dorsis et cervicibus contemptorum.
Caeterum quod ad humanam opinionem, tibi
facilius patet, in qua conditione versemur, et quid
ex decreto aulicorum nos timere oporteat aut sperare.
Sperabimus autem; nam ad omnem humilitatem
prompti sumus, quia conscientia servatur
indemnis, dum legi divinae non derogemus nec honestati,
qua amissa satius est mori quam vivere.
Nullam pacis respuimus conditionem: certum habentes
quia melius est incidere in manus hominum,
quam derelinquere legem Dei, vel turpitudinis incurrere
maculam. Nec tamen praesumimus jurare
observantiam Evangelii, memores infirmitatis nostrae,
ut liquidum sit quam temerarium est jurare
in consuetudines reprobatas. Hoc autem supra modum
miror, quod Cantuariensis archidiaconus aut
per se aut per alium non laborat de pace, cum ei
constet Deo et mammonae simul serviri non posse.
Vale. Salutat te frater meus R. et domum tuam tecum.
Salutem dicimus clericis capellae, qui nec ex
nomine excommunicati sunt, nec aliorum participatione.
Memento nostri in orationibus tuis memoris
tui.
EPISTOLA CXCVI. AD MAG. RAD. DE BELLOMONTE. [(A. D. 1166.)]
JOAN. Sares., Mag. RADULPHO de Bellomonte.
Verae titulus pietatis nullo melius clarescit indicto
quam cum illis misericorditer subvenit, qui humano
solatio destituti sunt, et quos ingratus Deo
gratis persequitur mundus. Hoc itaque te assecutum
esse congratulor, gaudens, quod praeter opinionem
multorum et fere omnium, non dico saecularis
adminiculo philosophiae, sed igniculo Spiritus
sancti, tuum ad veram sapientiam animum accendentis
pariter et illustrantis exerces opera pietatis.
Et, sicut ex relatione latoris praesentium didici,
inter charitatis impugnatores (quod verum decet