PL 2, col. 113
De fuga in persecutione (Tertullianus), J. P. Migne
In inglese: De Fuga in Persecutione 10 · De Fuga in Persecutione 11
Dominum, trajecerat ab Joppe Tarsum, quasi
a Deo transfretaret; sed illum non dico in mari et in
terra, verum in utero etiam bestiae invenio, in quo
nec mori per triduum potuit, nec vel sic Deum evadere.
Quanto melius Dei servus? qui sive inimicus Dei
imminet, non fugit eum; sed potius contemnit, confidens
scilicet de tutela Domini; sive Deum reformidat,
quanto magis sub oculis ejus astitit, dicens: Dominus
est, potens est: omnia illius sunt: ubi ubi
fuero, in manu ejus sum; faciat quod vult, non discedo;
et si perire me volet, ipse me perdat, dum me
ego servo illi. Malo invidiam ei facere per voluntatem
ipsius pereundo, quam bilem, per meam evadendo.
CAPUT XI.
Hoc sentire et facere omnem servum Dei oportet,
etiam minoris loci, ut majoris fieri possit,
si quem gradum ex persecutionis tolerantia ascenderit.
Sed cum ipsi auctores, id est, ipsi
diaconi, presbyteri et episcopi fugiunt, quomodo
laicus intelligere poterit, qua ratione dictum [(Matth. X, 23)] ,
Fugite de civitate in civitatem? Itaque
cum duces fugiunt, quis de gregario numero
sustinebit ad gradum in acie figendum suadentes?
Certe quidem bonus pastor animam pro pecoribus ponit;
ut Moyses, non Domino adhuc Christo revelato,
etiam in se figurato, ait [(Exod. XXXII, 32)] : Si perdis
hunc populum, inquit, et me pariter cum eo disperde.
Caeterum, Christo confirmante figuras suas, malus pastor est,
qui viso lupo fugit, et pecora diripienda
derelinquit [(Joan. X, 12)]
: projicietur de villa
pastor hujusmodi: detinebuntur illi missionis
suae mercedes in compensationem; imo et de
priore peculio ejus exigetur detrimenti dominici restitutio.
Etenim qui habet, dabitur ei; ab eo autem qui
non habet, etiam quod videtur habere auferetur [(Matth. XIII, 12)]
.
Sic Zacharias (XIII, 7) comminatur: Exsurge romphaea in pastores, et evellite oves, superducam
manum meam in pastores.
In quos et Ezechiel [(Ezech. XXXIV, 2)]
et Hieremias iisdem minis
perorant, quod non tantum de pecoribus improbe vescantur,
pascentes potius semetipsos, verum quod