PL 2, col. 794

De resurrectione carnis (Tertullianus), J. P. Migne

carnis a Domino proprie significari, totumque hominem
esse a Deo elevandum, quem diabolus totum
elisit. Cap. XXXIV.
Utrumque proponi corpus et animam distincte ad gehennam
et ad vitam aeternam. Cap. XXXV.
Hinc susdeque vertitur Sadducaeorum sententia. Cap. XXXVI.
Quanquam adeo carnem Christus dicat nihil prodesse,
ex materia dicti sensum esse dirigendum. Cap.
XXXVII.
Maxime, cum etiam factis mortuos resuscitando, futuram
resurrectionem significarit. Cap. XXXVIII.
Resurrectionem quoque Apostolicorum Actorum instrumenta
testari. Cap. XXXIX.
Perperam proinde suo etiam more haereses pro se interpretari

interiorem et exteriorem hominem, quasi
per corruptionem, exterioris carnis corruptelam intelligat. Cap. XL.
Sicuti etiam illud de domo tabernaculi nostri quae
dissolvitur. Cap. XLI.
Sed demutari duntaxat cadavera, non morte devorari;
cum gigantum antiquissimorum crates adhuc supersint,
sicuti etiam dixerit Auctor alibi. Cap. XLII.
Neque vero etiam peregrinationem a corpore pro ipsis
facere, quod addat Apostolus, reportare debere per
corpus secundum quae gessit quis, bonum sive malum. Cap. XLIII.
Item etiam inde quod dicat: Vitam Jesu manifestandam
in corpore. Cap. XLIV.
Alia etiam caecitate eos impingere in veterem et novum

hominem. Cap. XLV.
Sicuti idem Apostolus carnem damnare videatur; carnis
opera damnare. Cap. XLVI.
Carni enim salutem repromittere. Cap. XLVII.
Apertissime denique, I Cor. XV, resurrectionem carnis
ab illo confirmari. Cap. XLVIII.
Atque adeo ex antecedentibus disci, quali conditione exhaeredaverit
a regno Dei carnem et sanguinem, nempe
carnis opera. Cap. XLIX.
Imo, omissis ejusmodi interpretationibus, ipsas quoque
substantias carnis et sanguinis, non aliter quam sunt,
intellectas, licere resurrectioni vindicare. Cap. L
Vel per Christum idipsum probari, qui carnem et sanguinem
secum vexerit in coelum. Cap. LI.
Et vero, etiam eodem corpore venturos mortuos, disputare

Apostolum. Cap. LII.
Neque enim corpus animale posse animam intelligi, sed
carnem. Cap. LIII.
Nec etiam, ut supra attigit, carnem a vita devorari, sed
id quod in ea mortale est. Cap. LIV.
Aliud insuper esse demutationem, aliud perditionem
carnis. Cap. LV.
Alioqui absurdum esse, aliam substantiam, nempe
carnis, operari; aliam, nempe animae, mercede dispungi. Cap. LVI.
Oportere etiam resurrectionem integram credere, Scripturis
id affirmantibus. Cap. LVII.
Et carnem itaque et animam, sententiam salutis aut poenae
subituram. Cap. LVIII.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.