PL 2, col. 798

De resurrectione carnis (Tertullianus), J. P. Migne

In inglese: On the Resurrection of the Flesh 3 · On the Resurrection of the Flesh 2

praestruendam, uti nunc de sola carnis resurrectione
ita digeram, tanquam penes nos incertum,
dum sit quoque certum penes Creatorem. Nam et
multi rudes, et plerique sua fide dubii et simplices;
plures, quos instrui, dirigi, muniri oportebit; quia et
hoc latere unio divinitatis defendetur. Sicuti enim
negata carnis resurrectione, concutitur; ita vindicata,
constabilitur. Animae autem salutem credo retractu
carere. Omnes enim fere haeretici eam quoquo modo
velint, tamen non negant. Viderit unus aliqui
Lucanus, nec huic quidem substantiae parcens, quam
secundum Aristotelem dissolvens, aliud quid pro ea
subjicit, quasi sit tertium quiddam resurrecturum,
neque anima, neque caro, id est non homo, sed
ursus forsitan, qua Lucanus. Habet et iste a nobis

plenissimum de omni statu animae stylum, quam
imprimis immortalem tuentes, solius carnis et defectionem
agnoscimus, et refectionem cum maxime
asserimus; redactis in ordinarium materiae corpus,
si qua et alibi pro caussarum incursione praestricta
distulimus. Nam ut quaedam praelibari solemne
est, ita differri necesse est, dummodo et praelibata suppleantur
suo corpore, et dilata reddantur suo nomine.
CAPUT III.
Est quidem et de communibus sensibus sapere
in Dei rebus; sed in testimonium veri, non in
adjutorium falsi; quod sit secundum divinam, non
contra divinam dispositionem. Quaedam enim et
natura nota sunt, ut immortalitas animae penes
plures, ut Deus noster penes omnes.

Utar ergo et sententia Platonis alicujus pronuntiantis:
Omnis anima immortalis. Utar et conscientia
populi, contestantis Deum deorum. Utar et
reliquis communibus sensibus, qui Deum judicem
praedicant: Deus videt; et: Deo commendo. At cum
aiunt: Mortuum, quod mortuum; et: Vive, dum
vivis; et: Post mortem omnia finiuntur, etiam ipsa;
tunc meminero, et cor vulgi cinerem a Deo deputatum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.