PL 2, col. 812
De resurrectione carnis (Tertullianus), J. P. Migne
In inglese: On the Resurrection of the Flesh 14
Talia interim divinarum virium liniamenta non
minus parabolis operato Deo, quam locuto, veniamus
et ad ipsa edicta atque decreta ejus, quo cum maxime
divisionem istam materiae ordinamus. Exorsi enim
sumus ab auctoritate carnis, an ea sit cui dilapsae salus
competat: dehinc, prosecuti de potentia Dei, an
tanta sit quae salutem conferre dilapsae rei soleat:
nunc, si probavimus utrumque, velim etiam de causa
requiras an sit aliqua tam digna, quae resurrectionem
carnis necessariam, et rationi certe omnimodo
debitam vindicet, quia subest dicere, etsi caro capax
restitui, etsi divinitas idonea restituendi, sed caussa
restitutionis praeesse debebit. Accipe igitur et caussam,
qui apud Deum discis, tam optimum,
quam et justum; de suo optimum, de nostro justum.
Nisi enim homo deliquisset, optimum solummodo
Deum nosset, ex naturae proprietate; at nunc
etiam justum eum patitur, ex caussae necessitate;
tamen et hoc ipso optimum, dum et justum. Et bono
enim juvando, et malo puniendo, justitiam exhibens,
utramque sententiam bono praestat: hinc vindicans
istud, inde remunerans illud. Sed cum Marcione
plenius disces, an hoc sit Dei totum. Interim talis est
noster; merito judex, quia Dominus; merito Dominus,
quia auctor; merito auctor, quia Deus. Hinc et
ille nescio quis haereticorum, merito non judex,
non enim Deus; merito non Dominus, non enim
auctor: nescio jam si Deus, qui nec auctor, quod
Deus, nec Dominus, quod auctor. Igitur si
Deo et Domino et auctori congruentissimum est,
judicium in hominem destinare, de hoc ipso an Dominum
et auctorem suum agnoscere et observare