PL 2, col. 814

De resurrectione carnis (Tertullianus), J. P. Migne

In inglese: On the Resurrection of the Flesh 15 · On the Resurrection of the Flesh 16

sine effectu cogitatus, carnis est actus. Sed etsi in
cerebro, vel in medio superciliorum discrimine, vel
ubi ubi philosophis placet, principalitas sensuum
consecrata est, quod hegemonicon appellatur, caro
erit omne animae cogitatorium. Nunquam anima sine
carne est, quamdiu in carne est. Nihil non cum illa
agit, sine qua non est. Quaere adhuc an cogitatus
quoque per carnem administrentur, qui per carnem
dinoscuntur extrinsecus. Volutet aliquid anima,
vultus operatur indicium: facies intentionum
omnium speculum est. Negent factorum societatem,
cui negare non possunt cogitatorum. Et illi
quidem delinquentias carnis enumerant: ergo peccatrix
tenebitur supplicio. Nos vero etiam virtutes carnis
opponimus: ergo et bene operata tenebitur praemio

Et si anima est quae agit et impellit in omnia,
carnis obsequium est, Deum non licet aut injustum
judicem credi, aut inertem: injustum, si sociam bonorum
operum a praemiis arcet; inertem, si sociam
malorum a suppliciis secernat: cum humana censura
eo perfectior habeatur, quo etiam ministros facti cujusque
deposcit, nec parcens, nec invidens illis, quominus
cum auctoribus, aut poenae, aut gratiae communicent
fructum.
CAPUT XVI.
Sed cum imperium animae, obsequium carni distribuimus,
prospiciendum est, ne et hoc alia argumentatione
subvertant, ut velint carnem sic in officio
animae collocare, non quasi ministram, ne ex hoc
sociam cogantur agnoscere. Dicent enim ministros et

socios habere arbitrium ministrandi atque sociandi,
et potestatem suae voluntatis in utrumque, homines
scilicet et ipsos; idcirco cum auctoribus merita communicare,
quibus operam sponte accommodant;
carnem autem, nihil sapientem; nihil sentientem per
semetipsam, non velle, non nolle de suo habentem,
vice potius vasculi apparere animae, ut instrumentum,
non ut ministerium. Itaque animae solius judicium
praesidere, qualiter usa sit vasculo carnis; vasculum
vero ipsum non esse sententiae obnoxium: quia nec calicem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.