PL 2, col. 819
De resurrectione carnis (Tertullianus), J. P. Migne
In inglese: On the Resurrection of the Flesh 18
edictum Dei pendet, resurrectio mortuorum. Duo verba
expedita, decisa, detersa. Ipsa conveniam, ipsa discutiam,
cui se substantiae addicant. Cum audio resurrectionem
homini imminere, quaeram necesse est
quid ejus cadere sortitum sit. Siquidem nihil resurgere
exspectabit, nisi quod ante succiderit. Qui ignorat
carnem cadere per mortem, potest eam nec stantem
nosse per vitam. Sententiam Dei natura pronuntiat: Terra es, et in terram ibis.
Et qui non audivit,
videt. Nulla mors non ruina membrorum est.
Hanc corporis sortem Dominus quoque expressit,
cum ipsa substantia indutus: Diruite, inquit [(Joan. 11)] ,
templum istud, et ego illud triduo resuscitabo.
Ostendit enim cujus sit dirui, cujus elidi,
cujus jacere, ejus et relevari, et resuscitari:
quamquam et animam circumferret trepidantem
usque ad mortem, sed non cadentem per mortem.
Quia et Scriptura: De corpore, inquit, suo dixerat.
Atque adeo caro est, quae morte subruitur, ut exinde
a cadendo cadaver renuntietur. Anima porro,
nec vocabulo cadit, quia nec habitu ruit. Atquin ipsa
est, quae ruinam corpori infert, cum efflata est:
sicut ipsa est, quae illud de terra suscitabit ingressa.
Non potest cadere, quae suscitavit ingressa. Non potest
ruere, quae elidit egressa. Arctius dicam,
ne in somnum quidem cadit anima cum corpore,
ne tum quidem sternitur cum carne. Etenim
agitatur in somnis et jactitatur; quiesceret autem, si
jaceret; et jaceret, si caderet. Ita nec in veritatem
mortis cadit, quae nec in imaginem
ejus ruit. Sequens nunc vocabulum mortuorum
aeque dispice, cui substantiae insidat: quamquam in
hac materia admittamus, interdum mortalitatem
animae assignari ab haereticis: ut, si anima mortalis
resurrectionem consecutura est. praejudicium sit et carni
non minus mortali resurrectionem communicaturae.
Sed nunc proprietas vocabuli vindicanda est suae