PL 2, col. 858
De resurrectione carnis (Tertullianus), J. P. Migne
In inglese: On the Resurrection of the Flesh 45 · On the Resurrection of the Flesh 44
clausula: Scientes, ait, quod qui suscitavit Jesum, et
nos suscitabit cum ipso, quia jam resurrexit a
mortuis: nisi quia cum ipso sicut ipsum sapit? Si
vero sicut ipsum, non utique sine carne.
CAPUT XLV.
Sed et rursus alia caecitate in duos homines impingunt,
in veterem et in novum, monente Apostolo [(Eph. IV)] ,
deponere nos veterem hominem qui corrumpitur
per concupiscentiam seductionis; renovari autem
spiritu sensus, et induere novum hominem, qui secundum
Deum conditus est in justitia et religione veritatis;
ut et hic ad duas substantias distinguendo,
vetustatem ad carnem, novitatem ad animam, corruptionem
perpetuam veteri defendat, id est carni.
Porro, si secundum substantias, nec anima novus
homo, quia posterior; nec caro ideo vetus, quia
prior. Quantulum enim temporis inter manum Dei
et adflatum; ausim dicere, etiamsi multo prior anima
quam caro, eo ipso quod anima impleri se expectavit,
priorem eam fecit. Omnis enim consummatio
atque perfectio, etsi ordine postumat, effectu tamen
anticipat. Magis illud prius est, sine quo
priora non possunt. Si caro vetus homo, quando
istud? a primordio? atquin Adam novus totus, et ex
novo vetus nemo. Nam et exinde a benedictione geniturae,
caro atque anima simul fiunt, sine calculo
temporis; et quae simul in utero etiam seminantur,
quod docuimus in Commentario animae,
contemporant foetu, coaetant natu duos istos homines,
sane ex substantia duplici, non tamen et aetate.
Sic unum edunt, dum prior neuter est. Citius est,
totos nos aut veteres aut novos esse: qua enim
alterum possimus esse, nescimus. Sed Apostolus
veterem hominem manifeste notat: Expone
enim, inquit, secundum pristinam conversationem