PL 20, col. 1002

Sermones (Gaudentius Brixiensis), J. P. Migne

humilibus quibuscumque conjunctior. Ipse quoque
in illo habitu vestium, tota erat vilitate mundissimus:
gratus sine industria, contemptibilis sine
fuco; et plane qui, ipso nil curante, mentis ejus
panderet puritatem.
Pauca haec de virtutibus hominis Dei, brevissimo
sermone memoravi; ne dies iste quo ad superna
migravit beatus Philastrius patronus noster,
cujus hodie festa celebramus, tristi silentio inglorius
praeteriret. Nam cum multa meritorum ejus
praeconia, quatuordecim jam per annos solemnitatis
hujus cultum renovans, auditui vestro intulerim,
plura quae praedicari adhuc possunt, intacta
perspicio. Quintodecimo autem Calendarum Augustarum
exuit hominem, et migravit ad eum quem

dilexit. Tam digni igitur memoriam sacerdotis debito
affectu veneremur, ut ipsius quoque suffragio
bona quae poscimus, facilius impetremus; largiente
Dei Filio sempiterno, cui est omnis honor, virtus,
et gloria, cum Patre, et Spiritu sancto, in omnia
saecula saeculorum. Amen.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.