PL 20, col. 1024

Professio fidei (Bachiarius Hispaniae), J. P. Migne

Si ante cognitionem promenda est sententia,
cur legislator praecepit [(Levit. XIV, 36 seqq.)] ,
ne antequam introeat sacerdos, et videat domum
quae cariosae vel tinnientis lepra haeresis scindatur,
immunda judicetur? Ne, quaeso, beatissime frater,
male de provincia sentiatur. Non latet enim perspicaciam
tuam, quia cum in adventu arcae Dominicae
Dagonis caput in centum partes cum utrisque pedibus
comminutum sit, spina ejus integra superfuisse
describitur [(I Reg. V, 4, sec. LXX)] , Nos enim Dagonis
caput sive pedes, membra mundi, id est,
orientem et occiduum esse sentimus; in quibus
partibus sub praesentia legis omnis errorum contrita
perversitas est. Tuum sit enim judicare, quae
sit medietas spinae, in qua adhuc nodorum compago

dissoluta perdurat. Ut quid, rogo, quaeritur provincia
mea? Peregrinus ego sum, sicut omnes patres mei [(Psal. XXXVIII, 17)]
.
Verumtamen si magnopere quaeritur,
ubi natus sim, accipiatur confessio mea,
quam in baptismi nativitate respondi: non enim
mihi patria confessionem, sed confessio patriam dedit;
quia credidi, et accepi [(Matth. XXI, 22)] . Nec
me offuscet Samaritana conditio; quia Christum interrogatus
ad puteum credidi, et purgatus a lepra
infidelitatis agnovi. Verumtamen quia apostolicae
eruditionis instituta nos commovent [An. commonent] [(I Pet. III, 15)]
,
ut omnibus poscentibus nobis
rationem de fide et spe quae in nobis est, proferamus;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.