PL 20, col. 1029
Professio fidei (Bachiarius Hispaniae), J. P. Migne
quoque de qua natum scimus, et virginem
ante partum, et virginem post partum, ne consortes
Elvidiani erroris habeamur. Carnem quoque
nostrae resurrectionis fatemur integram atque
perfectam, hujus, in qua vivimus in praesenti saeculo,
aut bonis artibus gubernamur, aut malis
operibus subjacemus, ut possimus in ipsa, aut
pro malis poenarum tormenta sustinere, aut pro bonis
bonorum praemia acquirere: neque, ut quidam
absurdissime, aliam pro hac resurrecturam dicimus,
sed hanc ipsam, nullo omnino ei vel membro amputato,
vel aliqua corporis parte desecta. Hic est
nostrae Fidei thesaurus, quem signatum ecclesiastico
Symbolo quod in baptismo accepimus, custodimus.
Sic coram Deo corde credimus: sic coram
hominibus labiis confitemur; ut et hominibus cognitio
sua fidem faciat, et Deo imago sua testimonium
reddat. Hic est baculus defensionis nostrae,
quo murmurantium adversus nos ora feriamus, qui
nos per viam hujus saeculi transeuntes, jugo consuetudinis,
non studio rationis oblatrant. Hoc scutum
fidei nostrae, quo obtrectantium verborum et
venenata suspicionum spicula repellimus ac vitamus,
ne aliquod in nobis patens membrum et de
protectione fidei nudum, sermo inimici qui ad feriendum
destinatur, inveniat. Sed sileamus de his,