PL 20, col. 103
Chronici (Sulpicius Severus), J. P. Migne
In inglese: The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.14 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.13 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.15
justitiam complexus, praedives opibus, atque eo illustrior,
quod his neque integris corruptus, neque
amissis depravatus est. Nam cum per diabolum exutus
bonis, filiis etiam esset orbatus, ad extremum
diris ulceribus affectus, non potuit vinci, ut prae
doloris impatientia aliqua in parte peccaret. Mercedem
denique divini testimonii consecutus, sanitati
redditus, omnia quae amiserat, in duplum recepit.
XIV.
At Hebraei multiplicato servitutis malo pressi,
querelis in coelum conversi, spem auxilii a Deo
exspectabant. Tum Moysi pascenti oves repente rubus
ardere visa, flammis tamen, quod erat mirabilius,
innoxiis. Qua novitate obstupefactus, rubo propius
accessit, statimque ad eum istiusmodi fere verbis
Deus locutus est: Dominum se esse Abraam, Isaac
et Jacob; quorum progeniem, Aegyptiorum dominatione
depressam, ereptam malis cupiat: iter ergo
susciperet ad regem Aegypti, ducemque se populi in
libertatem restituendi praestaret. Cunctantem potestate
confirmat, virtutem ei signorum faciendorum
impertiens. Ita Moyses in Aegyptum profectus, signis
prius apud suos editis, assumpto fratre Aaron
regem adiit: missum se a Deo prodit, verbisque se
Dei dicere, populum Hebraeum uti dimitteret. At ille
negans se Dominum nosse, parere imperio abnuebat.
Cumque Moyses in testimonium mandatorum
Dei ex virga draconem fecisset, mox aquas omnes
in sanguinem convertisset, totamque terram ranis
opplesset; facientibus similia Chaldaeis, magicas
esse artes quaecumque per Moysen fierent, potius
quam Dei virtutem, pronuntiabat; donec superductis
ciniphibus terra oppleta est, Chaldaeis fatentibus
majestate divina ista fieri. Tum rex malo coactus,
advocato ad se Moyse et Aaron, dat populo discedendi
potestatem, modo ut superductam cladem
averterent. Sed ubi clades exempta est, impotens
sui animus in se reversus, exire, ut convenerat,
Israelitas non patiebatur. Ad extremum decem plagis
corporis et regni sui contusus et evictus est.
XV.
Sed pridie quam Aegypto populus est egressus,
mandatis Domini instruitur, rudis adhuc temporum:
Mensem illum qui tunc erat, primum omnium
mensium esse cognosceret: sacrificium autem diei
illius in solemnitatem consequentium saeculorum ita
esse celebrandum, ut quartadecima die mensis agnus
immaculatus, anniculus, victima caederetur; ejusdem
sanguine postes illinirentur: carnem penitus
exedendam, os autem non conterendum: septem
diebus fermento abstinerent, azymis uterentur, ritumque
hunc posteris traderent. Ita populus egressus
dives suis copiis, et Aegypti spoliis cumulatior:
cujus numerus, ex quinque et septuaginta Hebraeis,
qui primum Aegyptum descenderant, ad millia virorum
sexcenta pervenerat . . . . ab eo autem quo
primum Abraam terram Chananaeorum accesserat,
anno trigesimo et quadringentesimo: a diluvio autem
mille quingentis quinque et septuaginta. Igitur
propere egressis, columna nubis interdiu, noctu columna
ignis praeferebatur. Sed cum, ob interjectum