PL 20, col. 121

Chronici (Sulpicius Severus), J. P. Migne

In inglese: The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.42 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.43 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.1

a David quintus fere, quippe abnepos ejus.
Fuit religiosus Domini cultor: namque deletis aris
lucisque idolorum, vestigia paternae perfidiae sustulit,
foedus cum rege Syriae firmavit: ejus auxilio Hieroboae
regnum, quod tum a filio tenebatur, multa
clade affecit; ac saepe victis hostibus praedam ex victoria
retulit. Post unum et quadragesimum annum
aeger pedibus decessit. Huic triplex peccatum ascribitur:
unum, quod societate regis Syriae nimium
confisus sit: alterum, quod prophetam Domini hoc
ipsum increpantem in vincula conjecit: tertium,
quia in pedum dolore remedium non a Domino, sed
a medicis speraverit. Sed initio regni hujus, Hieroboam
rex decem tribuum defunctus est; regnum
Nadab filio reliquit. Is malis operibus, et tam suis

quam paternis meritis invisus Domino, non ultra
biennium regno potitus est, privataque imperio indigna
progenies. Baasam Achiae filium successorem
habuit, aeque a Domino alienissimum; isque sexto et
vigesimo imperii anno defunctus est. Regnum ad
Elam filium devolutum, nec ultra biennium retentum;
namque eum Zambri princeps equitum epulantem
interfecit, regnumque occupavit: vir perinde
in Dominum atque homines impius. Ab hoc pars populi
secessit; Thamni cuidam regium nomen delatum,
sed Zambri ante hunc septem annos et cum
eodem duodecim regnavit. At in parte tribus Judae
Asa mortuo, Josaphat filius ejus regnare coepit, vir
religiosis virtutibus merito clarus. Is cum Jambri
pacem habuit; defunctus est autem, cum regnasset

annos V et XX.
XLIII.
Hujus imperii tempore Achab, Jambri filius,
rex decem tribuum fuit, ultra omnes in Dominum
impius: namque Jezabel filia Basae regis ex Sidone
in matrimonio accepta Baali idolo aram lucosque
constituit, et prophetas Domini interemit: quo tempore
Elias propheta oratione coelum conclusit, ne
pluviam terrae daret; idque regi denuntiavit, ut se
impius causam mali esse cognosceret. Igitur suspensis
coelo aquis cum loca omnia adusta solis ardoribus
non victum hominibus, non pabulum jumentis darent;
ipse se intra periculum famis propheta concluserat.
Ea tempestate cum eremum petiisset; corvis
cibum ministrantibus vixit, aquam torrens proximus,
donec aruit, dedit. Inde admonitus a Domino

Sareptae oppidum petiit: ad mulierem viduam
divertit; cumque ab ea esuriens cibum peteret, illa
causari, non esse sibi nisi pugillum farris et pusillum
olei: quo absumpto una cum filiis mortem exspectaret.
Sed cum Elias verbis Dei polliceretur nec
hydriam farre, nec vas oleo esse minuendum; mulier
poscenti fidem non cunctata prophetae credere,
promissorum fidem consecuta est; siquidem divinis
incrementis tantum accresceret, quantum quotidie
detrahebat. Eodem tempore ejusdem viduae filium
mortuum Elias in vitam reduxit. Tum jussu Domini
regem adiit, exprobratoque ei sacrilegio, poposcit
ad se omnem populum congregari: qui cum propere
convenisset, accitis idolorum ac lucorum sacerdotibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.