PL 20, col. 14

Liber contra Arianos (Phoebadius Aginensis), J. P. Migne

probatum quidem ut spero Deo primum, dein
conscientiae meae: sed et his probandum, quos aut
metus aut saeculi ambitio non vicerit.
CAPUT II. Arianorum fallaciae.
Incipientes igitur ab ipso capite perfidiae, non
fidei, ac deinceps per totum corpus decurrentes,
probabimus multa per fraudem communis professionis,
quae scilicet nec recipere possumus: nonnulla
vero sine ulla pudoris similitudine esse congesta.
Nam et unus Deus non sine fraude proponitur, nec
duo simpliciter negantur: nomen vero substantiae idcirco
penitus juratur, ut scindatur a Patre Filius:
denique nativitas ejus referatur ignota, quae si, ut

est ex Patre, ita credatur, ipsa sui confessione satis
nota est. Major Pater Filio dicitur, non tamen ea
differentia qua Filio, Pater major est, sed omnibus
divinae gloriae bonis major: quibus si minor est Filius,
nec ipse esse in Patre dabitur, quia nihil in
semetipsam recipiet aeterna ejus beatitudo, nisi proprium.
Non autem proprium Dei, nisi plenum atque
perfectum; nec rursum in eo Pater esse dignabitur,
in quo totus esse non possit. Habere initium Pater
negatur, hoc ideo, ut Filius non ad auctorem, sed

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.