PL 20, col. 22

Liber contra Arianos (Phoebadius Aginensis), J. P. Migne

mecum est [(Joann. VI, 29)]
; et, Pater in me manens,
facit opera sua [(Joann. XIV, 10)]
; et: Verba quae loquor,
non sunt mea, sed Patris [(Ibid. et VII, 6)]
. Quidquid
ergo detrahitur Filio, derogabitur et Patri.
Nam nihil alter sine altero facit: quia esse alter
sine altero non potest. Nec Filius est Filius, nisi
Patrem habet: nec Pater Pater, nisi habens Filium. Pater,
inquit, major me est. Sed plenitudo
ejusdem divinitatis in Filio est. Denique Apostolus: Quotquot,
inquit, promissiones Dei sunt: in illo EST [(II Cor. I, 20)]
.
Numquid ergo obsequia Filii divinitatis
statum solvunt? Solvitur enim in Christo
omne quod Deus est, si majestatis alterius accipitur:
alterius autem erit, si majestate Pater major est.
Quae quidem majestas, quia una est, unius scilicet

Dei, non potest non esse perfecta: imperfecta,
inaequalis est: inaequalis autem, si altero minor
est.
CAPUT XIII. Christus, speculum Dei majestatis, plenam Patris imaginem reddit. Sabellii haeresis.
Sed in hoc loco illud vobis applaudet quod Matthaeus
refert, Filium hominis, quasi privatum scilicet
et minorem, legite in eodem Matthaeo [(Matth.
XXV, 31)] , Filium esse venturum in majestate Patris,
de quo adventu et Lucas: Cum venerit, inquit, Filius hominis cum gloria sua et Patris
[(Luc. XXI,
27)]
. Non tam ergo a vobis minor majestate Filius
dicitur, cum hoc dicitur, quam Deus negatur. Ille,

inquam, ille de quo Salomon ait: Splendor est lucis
aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis [(Sap.
VII, 26)]
. Plane speculum sine macula. Custodit
enim Dei vultus; et figuram fideliter exprimens,
plenam Patris imaginem reddidit. Et quid amplius
de statu ejus, in quo se Dominus Christus agnovit? Pater,
inquit, major est me. Merito major, quia solus hic
auctor sine auctore est. Denique Apostolus de Filio: In ipso,
inquit, habitat omnis plenitudo divinitatis
corporaliter [(Coloss. II, 9)]
. Ergo ut Filius in Patre,
ita et Pater perfectus in Filio est. Denique dicens
Dominus noster proficisci a Patre Spiritum
sanctum, subdidit: De meo accipiet [(Joann. XXI, 14)]
.
Sicut Joannes cum dixisset: Annuntiamus vobis vitam
aeternam quae erat apud Patrem [(I Joann. I, 2)]
,

addidit: Haec vita in filio ejus est [(Ibid., 11)]
. Ac si
cum ambo et alteruter perfecti sint, unus tamen
perfectus Deus est in duobus. Pater, inquit, major
me est [(Joann. XIV, 28)]
. Merito major, quia non
ipse descendit in Virginem; quod Sabellius noluit,
apud quem Pater et Filius ambo non sunt,
hoc est, duum nominum una persona; cum Patris
vocem audierit per Isaiam: Ecce Filius meus quem
ego elegi, ponam Spiritum meum super eum [(Isa.
XLII, 1)]
; ac deinceps per eumdem prophetam loquentem
Filium recognoscat: Spiritus Domini super

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.