PL 20, col. 30

Liber contra Arianos (Phoebadius Aginensis), J. P. Migne

Deum, novamque asserunt ex nihilo substantiam
constitisse. Tenenda est igitur, ut diximus, regula
quae Filium in Patre, Patrem in Filio confitetur [(Joan. XIV, 20)] ;
quae unam in duabus personis substantiam
servans, dispositionem divinitatis agnoscit.
Igitur Pater Deus, et Filius Deus: quia in Patre Deo
Filius Deus. Hoc si cui scandalum facit, audiat
a nobis Spiritum esse de Deo; quia illi cui est
in Filio secunda persona, est et tertia in Spiritu
sancto. Denique Dominus: Petam, inquit, a Patre meo
et alium advocatum dabit vobis [(Ibid., 16)]
. Sic alius
a Filio Spiritus, sicut a Patre Filius. Sic tertia in
Spiritu, ut in Filio secunda persona: unus tamen
Deus omnia, tres unum sunt. Hoc credimus, hoc
tenemus, quia hoc accepimus a prophetis: hoc

nobis Evangelia locuta sunt: hoc apostoli tradiderunt:
hoc martyres passione confessi sunt: in hoc
mentibus fidei etiam haeremus, contra quod etiamsi
angelus de coelo annuntiaverit, anathema sit [(Gal. I, 8)]
.
CAPUT XXIII. De Hosio episcopo Cordubensi judicium auctoris.
Sed non sum nescius, his omnibus discussis et
in lucem intelligentiae publicae propositis, antiquissimi
sacerdotis et promptae semper fidei Hosii
nomen quasi quemdam in nos arietem temperari,
quo contradictionis temeritas propulsetur. Sed hanc
contra nos erigentibus machinam brevi admodum
sermone respondeo. Non potest ejus auctoritate praescribi,

quia aut nunc errat, aut semper erravit.
Novit enim mundus quae in hanc tenuerit aetatem,
qua constantia apud Sardicam et in Nicaeno tractatu
assensus sit et damnaverit Arianos. Quid si diversa
nunc sentit, et quaecumque ab eo retro damnata
fuerant, defenduntur: quae defensa, damnantur?
Rursum dico, non mihi ejus auctoritate praescribitur.
Nam si nonaginta fere annis male credidit;
post nonaginta illum recte sentire non credam.
Aut si nunc recte, quid de his opinandum
est, qui eadem signati fide in qua ipse erat, de
saeculo transierunt? quid et de ipso pronuntiaretur,
si ante hanc synodum dormiisset? Ergo ut supra diximus,
praejudicatae opinionis auctoritas nihil valebit,
quia contra semetipsam ipsa consistit. Et sane

legimus: Justitia justi non salvabit eum in quacumque
die exerraverit [(Ezech. XXXIII, 12)]
. Amen.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.