PL 20, col. 32

De fide orthodoxa (Phoebadius Aginensis), J. P. Migne

charitatis officio, ea quae a nobis dicta sunt, scrupulosius
retractaret; et quaedam ille vel superflua, vel
ambigua diceret, quae aliter possint a quibusdam,
quam a me dicta sunt, accipi. Proinde rursus ea
ipsa planiori sermone in hoc libello digessi, ut et
simplicitatem sensus mei ostenderem, et scrupulum
legentibus amputarem.
Nam hoc est quod aiunt posse reprehendi, quod
ubi Verbum Dei ex persona Filii posuimus, tale
hoc Verbum intelligere putemus, quale grammatici
tradunt spiritu oris aerem offensum, intelligibilem
auditu. Sed nos sapientiam non hujus mundi quae
destruitur, sed illam quae ex Deo est, novimus,
quae Verbum Dei Deum insinuat, cum dicit: In
principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum,

et Deus erat Verbum. Omnia per ipsum facta sunt, et
sine ipso factum est nihil [(Joan. I, 1-3)]
. Unde mirari
me fateor hoc ita sentiri potuisse, quasi nos personam
propriam Verbi, quod est Filius, negaremus.
Nemo verbo tenus nominat, quem vere esse in persona
sua saepius profitetur: nam quomodo aut verum
Filium, aut verum Patrem confessi sumus, si non
vere proprietatem personarum tam Patris quam Filii
servavimus?
Sed quia unius Dei vocabulum diximus, personas
negasse putamur. Et hinc verisimile visum est quod
posuimus. Nos Patrem et Filium ita nominamus, ut
unum Deum in his personis et nominibus assignemus.
Porro iterum Pater et Filius, etsi duo nomina
appellantur; ratione tamen et substantia unum sunt:

et cum Patrem et Filium statuo, unitatem assigno
generis.
Haec omnia intelligi posse aestimata sunt, quasi
ista vocabula inter Patrem et Filium ita posita sint,
ut est nomen et cognomen, unius tamen personae;
cum ex superioribus aut inferioribus dictis potuerit
haec suspicio non admitti. Qui enim filium Dei non
aliunde natum dixeram, quam proprie de Patre,
totum de toto, integrum de integro, perfectum de
perfecto, consummatamque virtutem; quomodo potui
ipsum Patrem, ipsum sibi Filium ponere, et hoc
modo unam personam duobus nominibus appellare;
quippe cum et hanc sectam, id est, Sabellianam in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.