PL 20, col. 34

De fide orthodoxa (Phoebadius Aginensis), J. P. Migne

Multas quidem et graves haereses novimus a plurimis
ebullire, et veneni vice, ad intimum pectus
canceris sui virus infundere: sed vinci illi vel facile
possunt, vel facile vitari, quorum prima propositione
omne consilium pectoris proditur. At vero iis
quibus multa nobiscum paria sunt, facile possunt
innoxias mentes et soli Deo deditas fraudulenta
societate percutere, dum malorum suorum virus
per bona nostra defendunt. Nihil enim periculosius
his haereticis esse potest, qui cum integre per omnia
decurrant; uno tamen verbo, ac si veneni gutta,
meram illam ac simplicem fidem Dominicae, et exinde

apostolicae traditionis inficiunt.
Unde vehementer nobis cavendum est, ne se vel
sensibus vel auribus nostris hujusmodi aliquid latenter
insinuet; quia nihil tam cogit in mortem, quam
sub obtentu fidei fidem violare. Ut enim gypsum
aqua permixtum lac colore mentitur, ita hic per
verisimilem confessionem traditio inimica suggeritur.
Qua de re non similitudo confessionis, sed sensus
mentis est ponderandus, quo confessio ipsa
firmatur.
Denique si diligentius et accuratius attendatis;
cur voluerint de evangelica et apostolica fide et de
patrum traditione substantiae nomen auferri, procul
dubio probatis haeresim Arianam subtili compendio
breviatam, sublato hoc nomine intromissam. Nec hoc

quidem ego suspicione aut opinione collectum
affirmo, nec uti ipsi putant, academicus disputator
assisto, ut simplices sensus verborum subtilitate
contorqueam: sed ut contortos et pravos tenui argumento
compositos in lucem cognitionis exponam,
quo facilius possit cognita et comperta iniquitas ab
hominibus evitari.
Quae etenim causa quaeve ratio exstitit, ut quod
docendum, et quod credendum cunctis ecclesiis
fuerat traditum, quodque patres nostri apostolici
viri contra universas haereses, et maxime Arianam,
quasi quemdam obicem veritatis, quo omnes aditus
pestiferae doctrinae obstruerent, sancto Spiritu
mundati, catholica ratione posuerunt, non sine
magno nisu ab his qui elogio Arianae labis addicti

sunt, laboretur auferri; nisi ut Filium Dei mutabilem
et convertibilem utpote non de propria Patris
substantia constitisse confingant; cui et initium ex
tempore, et ortum ex nihilo, nomen ex altero, ut
semper docuerunt, propter quod et saepe damnati
sunt, nunc jam libere et secure, incunctanterque
ecclesiis tradere et insinuare possint?
CAPUT II. De Arianorum haereseos confutatione per firmissimas rationes, et evidentia sacrae Scripturae testimonia. Ita Deum Filium de Deo ponunt, ut ex Deo factus sit, non ex Deo genitus. Vocabulum ὁμοούσιον auferunt, eique ὁμοιούσιον substituunt. Illam sapientiam quae Dei Filius est, creaturam intelligunt.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.