PL 20, col. 345
Tractatus in evangelium S. Matthaei (Chromatius Aquileiensis), J. P. Migne
Scribae et Pharisaei, 46 non ut Deo placerent, sed
ut famam humanae gloriae quaererent, ut lucra terrena
et temporalia commoda mercarentur. Et ideo hortatur
Dominus, ut hanc famosam justitiam laudis
humanae, operibus justitiae coelestis ac fidei meritis
praecedamus, per Christum Dominum nostrum.
TRACTATUS VII. In caput V Evangelii S. Matthaei.
I.
Dehinc sequitur: Audistis quia dictum est antiquis:
Non occides: Qui autem occiderit, reus erit judicio.
Ego autem dico vobis: Si quis irascitur fratri
suo, reus erit judicio [(Matth. V, 21, 22)]
. Hoc est quod
dixit Dominus, non veni solvere Legem, sed adimplere.
Hoc est, quod minus erat, addere: praecepta scilicet
Legis in melius reformare. Unde et sanctus Apostolus
ait: Legem ergo destruimus per fidem? Absit:
sed Legem constituimus [(Rom. III, 31)]
. Rudi et duro
populo Legis tradita sunt mandata justitiae; perfecto
autem et fideli populo evangelica traduntur praecepta
consummatae fidei et coelestis justitiae. Lex praecepit
non occidendum, Evangelium vero nec irascendum:
ut omnem radicem peccati auferret de
cordibus nostris; quia per iracundiam potest etiam
usque ad homicidium perveniri. 47 Unde non immerito
beatus Job in libro suo ita testatus est dicens: Stultum interficit iracundia, seductum autem occidit
aemulatio
[(Job. V, 2)]
. David quoque ita ait: Irascimini,
et nolite peccare; dicite in cordibus vestris, et in
cubilibus vestris compungimini [(Psal. IV, 5)]
. Quod
testimonium sanctus Apostolus interpretatus est dicens: Sol non occidat super iracundiam vestram, neque
detis locum diabolo
[(Ephes. IV, 26, 27)]
. Cum ergo
irasci non liceat, multo minus homicidii crimen admittere.
Et cum iracundia teneatur in futuro judicio;
quam putamus poenam habiturum ipsius sceleris factorem?
II.
Qui autem dixerit, inquit, fratri suo, raca, reus erit
concilio. Qui autem dixerit, fatue, reus erit gehennae
ignis [(Matth. V, 22)]
. Ita docet nos Dominus per omnia
esse perfectos, ut ne levibus quidem vel vanis sermonibus
futuro judicio rei teneamur. Vetat namque
dici fratri, raca, id est vacue et inanis: non enim
debet dici vacuus et inanis, qui fide et Spiritu sancto
plenus est. Neque enim debet fatuus appellari, qui
credendo in Christo, divinae sapientiae gratiam consecutus
est. Unde et cum per Salomonem Spiritus
sanctus de viro evangelico loqueretur, ita testatus
est, dicens: Beatus qui non est lapsus verbo oris sui,
et non est stimulatus tristitia delicti [(Eccli. XIV, 1)]
. Et
idcirco alio loco idem Salomon ait: Fac ori tuo seras,
et linguae tuae et verbis tuis fac stateram [(Eccli.
XXVIII, 18)]
. Et iterum: Circumcide a te pravum os, et
iniqua 48 labia longe expelle a te [(Prov. IV, 24)]
. Et
iterum: Indisciplinatae loquelae non assuescat os tuum;
est enim in illa tristitia delicti [(Eccli. XXIII, 17)]
. Unde
et David ait: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium