PL 20, col. 349

Tractatus in evangelium S. Matthaei (Chromatius Aquileiensis), J. P. Migne

tua custodiri nimis [(Ps. CXVIII, 4)]
. Adeo nimis, quia
non solum adulterium, sed etiam concupiscentia rea
teneatur ad crimen. Lex adulterium damnat, Evangelium
vero etiam concupiscentiam punit, quae radix
est adulterii. Unde per Salomonem, multis locis id
ipsum Spiritus sanctus contestatur, dicendo: Post
concupiscentias tuas non eas, et a voluptate tua vetare;
quia si dederis animae tuae concupiscentiam, tradet
te in gaudium inimicis tuis et invidis tuis [(Eccl.
XVIII, 30, 31)]
. Et iterum: Ne des fornicariis animam
tuam in ullo, ne perdas te et haereditatem tuam. Noli
circumspicere in vicis civitatis, nec oberraveris in plateis
illius. Averte faciem tuam a muliere compta, et ne
circumspexeris speciem alienam [(Eccli. IX, 6, 8)]
. Et
postea addidit: Speciem alienae mulieris multi admirantes

reprobati sunt: colloquium enim illius quasi
ignis ardescit [(Ibid., 11)]
. Bene dixit, quasi ignis ardescit:
quia in hujusmodi mulieris colloquio desiderium
libidinis quasi ignis accenditur. Unde vitare
debes talem mulierem, ne te flamma cupiditatis 55
exurat. Ideo et Salomon ait: Non te vincat
formae desiderium, neque capiaris oculis tuis, neque
rapiaris palpebris tuis [(Prov. VI, 25 sec. LXX)]
. Et
iterum ait: Aufer a me ventris concubitus concupiscentiam,
et concubitus concupiscentiae non apprehendat
me, et animae irreverenti et infrenatae ne tradideris
me [(Eccli. XXIII, 6)]
. Audiamus et beatum Job,
qui se in omnibus virum evangelicum praebuit, et
mandatum Domini, antequam audiret, implevit, id
ipsum de se contestari, cum dicit: Si deflexit pes

meus de via, et secutum est cor meum oculum meum,
si manibus meis tetigi munera, alii fructus meos edant:
si secutum est cor meum uxorem alienam, aut si assiduus
fui ad illam, placeat et uxor mea alteri. Ira
enim furoris est et immundi spiritus, commaculare
mulierem viri: ignis est ardens [(Job. XXXI, 7, 12)]
.
Unde, quia grave peccatum est adulterium, ad exstirpandam
radicem peccati ipsius, ne conscientia
nostra maculetur, etiam concupiscentiam interdixit,
quae est adulterii origo, secundum quod beatus Jacobus
in Epistola sua refert: Concupiscentia, inquit, parit peccatum, peccati autem concupiscentia acquirit
mortem
[(Jac. I, 15)]
. Idcirco et per David Spiritus sanctus
de hoc ipso ita loquitur: Beatus, inquit, qui tenebit,
et allidet parvulos suos ad petram (Ps. CXXXVI,

9). Hunc beatum et vere evangelicum virum ostendens,
qui desideria et concupiscentias carnis per infirmitatem 56
humanam nascentes, statim antequam
crescant, in ipso nativitatis exordio, per fidem Christi
qui petra dictus est, enecaverit [(I Cor. X, 4)] .
II.
Deinde ait: Si oculus tuus scandalizat te, erue
eum, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum
membrorum tuorum, quam totum corpus eat in gehennam.
Et si manus tua, inquit, scandalizat te, abscinde
eam, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.