PL 20, col. 351

Tractatus in evangelium S. Matthaei (Chromatius Aquileiensis), J. P. Migne

moechari [(Matth. V, 31, 32)]
. In omnibus Dominus ac
Salvator noster legis antiquae jura reformat in melius.
Jamdudum quidem populo Judaico illicite viventi
ac suis voluptatibus servienti, per Moysen repudii
dandi quacumque de causa indulta videbatur
licentia; non quod ita legis ratio postularet, sed
quia populi carnalis effrenata voluptas secundum
rigorem disciplinae justitiam legis tenere non
posset. Idcirco haec permissa facultas est, secundum
quod alio in loco ipse Dominus responso suo, adhuc
eis requirentibus, manifestat. Nam cum dicerent,
cur Moyses permisisset dari libellum repudii, respondit
Dominus dicens: Ad duritiam cordis vestri
scripsit hoc Moyses, dari libellum repudii; ab initio
autem non fuit sic [(Matth. XIX, 8)]
. Unde nunc non

immerito Dominus ac Salvator noster, sublata illa
licentia, antiquae constitutionis suae praecepta restaurat.
Jubet namque matrimonii castum conjugium
indissolubili lege servari, ostendens conjugii legem
a se esse primitus institutam. Ipse enim ait: Quod
ergo Deus conjunxit in unum, homo non 59 separet.
Quo dicto et passivam Judaeorum licentiam, et
stultam ac miserabilem Manichaeorum praesumptionem,
qui negant a Deo esse conjugia, hujus sententiae
pronuntiatione damnavit, dicens, excepta causa
fornicationis uxorem non licere dimitti: aperte
demonstrans, eum contra Dei agere voluntatem,
qui matrimonium a Deo junctum illicita divortii separatione
temerare praesumpserit. Unde non ignorent,
quam grave apud Deum damnationis crimen

incurrant, qui per effrenatam libidinis voluptatem
(absque fornicationis causa) dimissis uxoribus, in
alia volunt transire conjugia. Quod idcirco se credunt
impune committere, quia humanis et saeculi
legibus id videtur permissum, nescientes, in hoc se
gravius ac magis delinquere, quia humanas leges
divinis praeferant; ut quod illicitum Deus esse constituit,
ideo licitum credant quia ab homine sit libere
permissum. Sed sicuti uxorem caste ac pure
viventem dimittere fas non est; ita quoque adulteram
dimittere permissum est, quia ipsa mariti
consortio fecit se indignam, quae in corpus suum
peccando, Dei templum ausa est violare.
II.
Dehinc ait: Audistis, quia dictum est antiquis:
Non pejerabis: reddes autem Domino juramenta tua.

Ego autem dico vobis, non jurare omnino: neque per
coelum, quia thronus Dei est: 60 neque per terram,
quia scabellum est pedum ejus: neque per Hierosolymam,
quia civitas est Regis magni: neque per caput
tuum jurabis, quia non potes unum capillum album
facere aut nigrum. Sit autem sermo vester: est, est;
non, non: quod autem abundantius est, a malo est [(Matth. V, 33-37)]
.
Per gratiam doctrinae evangelicae
lex per Moysen data profectum accepit. In lege praeceptum
est, non esse pejerandum: in Evangelio
vero nec jurandum. Quod ipsum olim per Salomonem
praecipere Spiritus sanctus praemeditabatur,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.