PL 20, col. 45

De fide orthodoxa (Phoebadius Aginensis), J. P. Migne

Sed ut omne mysterium haeresis Arianae traducam;
cur nolint Filium de Patris substantia credi,
breviter intimabo. Aiunt enim: Cum sit Deus Pater
omnipotens, invisibilis, inconvertibilis, immutabilis,
perfectus, semper idem, aeternus: Filius vero
visibilis, quia saepe patribus visus est; et convertibilis

atque mutabilis, quia in variis figuris quibusque
sese monstravit: qui si de Patris, inquiunt, esset
substantia, numquam fieri posset, ut ante carnis assumptionem
aut visibilis aut mutabilis cerneretur;
quin potius in aequalitate qua Pater est, permansisset,
ex cujus substantia erat; quia quod de Patre
est, nec videri, nec mutari, nec converti posse credendum
est.
Accedit ad causam, quia cum illapsus est in Mariam,
cum Virginis uterum opplevit; aliud utique
ex illa, quam quod venerat, natum est. Unde jam,
inquiunt, corrupta substantia statum vertit, ordinem
perdit, continuo immutatione ipsa formandus
de Deo in hominem, de spiritu in carnem. Et utique
translatio omnis interemptio est pristini. Ac per hoc

aiunt: Si Filius de Patris substantia esset, jam et
Patrem minorem videri substantiae suae vel traditione,
vel fine: et proinde Filium ex alia substantia
credere maluerunt, quod converti, et mutari, et
videri possit; quia hoc de Patris substantia credi
non liceat.
Haec est causa erroris, haec origo haeresis Arianae:
dum non intelligunt virtutem Dei, neque tanti sacramenti
dispositionem agnoscunt, ut Deum humanis
conditionibus comparent. Quibus primo respondendum
in loco Filium Dei non ita visum, ut Deus
erat, sed ut homo capere poterat de Deo; deinde
variis figuris non mutabilem et convertibilem ipsum
esse, sed hoc esse potentiae Dei, ut cum se singulis,
prout vult, revelare dignatur, habitum mutet, non

substantiam vertat: nec proprietatem qualitatis
amittat, sed juxta meritum videntis temperamentum
majestatis adhibeat: ipse tamen idem, ut semper
est, in substantiae suae proprietate permaneat, sicut
scriptum est: Mutabis eos et mutabuntur: tu autem
idem ipse es, et anni tui non deficient [(Psal. CI, 28)]
.
Nam etsi multa sunt ex his quae in hoc mundo
videntur, quae ex alio convertantur in aliud, ut desinant
esse quod erant, et hoc sint quod retro non

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.