PL 20, col. 466

Epistolae et decreta (Innocentius I), J. P. Migne

sed et postquam Victricius Roma Rotomagum rediisset,
haec epistola scripta sit. Atqui, inquit, Honorius
imperator anno dumtaxat 403, mense Decembri Romam
venit, nec eo antea, ut ex Claudiani poemate
colligitur, venerat: Victricius autem tam exiguo intervallo,
quod ab imperatoris in urbem adventu ad
15 Februarii diem anni 404 excurrit, Roma Rotomagum
redire, atque inde litteras ad Innocentium
mittere, ita ut ei ante redderentur, non valuit. Ex
quo litteras illas non Honorio augusto consule, sed
post consulatum Honorii augusti, hoc est anno 405,
non 404, datas esse concludit. Sed si ob factum,
cujus nulla habetur notitia certa, tot et tam diversis
tamque antiquis titulis fidem negare liceat, quid in
historia erit certi? Esto igitur, Honorius exeunte
anno 403 Romam venerit, atque in urbe tunc temporis
exstiterit Victricius: ut eumdem episcopum
prius, quam has Innocentii litteras acciperet, Rotomagum
rediisse simul assentiamus, quid cogit? Nullum
Innocentius Victricii nomine ad se missum, nullas

illius litteras sibi redditas memorat. Verum, inquit
vir eruditus, verbum misi, quo in exordio utitur
Innocentius, absentem innuit. At si absentem, non
certe Rotomagum reversum, non Roma egressum
sonat. Quid enim prohibet quominus Victricius Roma
asbcessurus, dum vale Innocentio diceret, regularum
ecclesiasticarum librum ab eo postularit, atque is
ad manum tum non habens librum, illum quam primum
concinnari, et Victricio ante illius ex urbe
discessum tradi curarit. Neque vero opus est ut procul
a nobis sint, ad quos aliquid mittere dicimur.
Quotidie sibi mutuo mittunt amici, etiam ejusdem
urbis moenibus contenti, munuscula, libros, litteras,
etc. Cujus rei exemplo sint Damasus et Hieronymus,
supra p. 579 et seqq.
3.
Regularum liber appellatur. Capitulorum divisio.
--Porro memoratus regularum liber non alius
existimandus videtur ab hac ipsa epistola, utpote in
qua Innocentius pauca praefatus, plura disciplinae

capitula, quibus Ecclesiae regendae sint, explicat.
Haec autem capitula plerisque in mss. tametsi non
in omnibus, praemissis titulis summatim exhibentur.
Sed neque in illis haec capitulorum divisio seu
summa una et eadem est, verum pro eorum, qui
pontificias epistolas collegerunt, ingenio et arbitrio
diversa. Caeteris autem amplior est ea, quam Codicis
a Quesnello vulgati exhibent exemplaria. Quocirca
unam illam hic repraesentare satis haberemus,
nisi ei alteram ex Dionysii Exigui collectione, cui
et Hispana, unde descripta est Isidoriana, pene in
omnibus concinit, adjicere operae pretium esset.
Cum enim Cresconius aliique canonum collectores
Romanorum pontificum decreta secundum titulorum
divisionem a Dionysio concinnatam citare soleant,
ut eorum comperiantur citationes, praenosse necesse
est quae illa sit divisio. Atqui Dionysius Exiguus
novem ac viginti titulis comprehendit omnia quae ex
Innocentio collegit decreta, inter quae primum locum
obtinet hujus papae ad Decentium epistola titulis

octo distincta. Tum hanc excipit ista ad Victricium,
quam in duodecim titulos partitur. Quocirca
primum epistolae hujus decretum apud Dionysium
titulus 9 et ultimum titulus 20 appellatur, ut infra
videre est.
4.
Leges, quae curiales a curia migrare prohibebant.
--In illis autem decretis id maxime, quod
cap. 11 de curialibus dicitur, quia et in aliis aliorum
pontificum epistolis ejusdem rei identidem incidet
mentio, paulo hic latius, quam in annotationibus
licet, opus est explicare. Curiales seu decuriones
dicebantur, qui magistratibus atque officiis fungebantur
municipalibus. De illis Majorianus imp., novellae
1 initio, ita loquitur: « Curiales nervos esse

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.