PL 20, col. 48

De fide orthodoxa (Phoebadius Aginensis), J. P. Migne

Denique cum in monte se paululum extra ipsum
hominem extulisset [(Matth. XVII, 6)] , fulgore luminis
ejus pene obcaecati apostoli in terram quippe
homines ceciderunt, periclitati vitam, nisi eis Dominus
compresso rursum majestatis suae honore ut
misericors subvenisset, secundum illam sententiam: Nemo vidit Deum, et vixit
[(Exod. XXXIII, 20)]
. Ut ergo
claritas solis, cum non usque ad nostros emicat
visus, sibi salva est; quia quod non videtur, infirmitatis
est nostrae quorum oculos nubium texit obscuritas:
ita probat se non suo detrimento proprii
latuisse fulgoris; sed carnis, ut dixi, beneficio, cujus
causa Filius Dei filius hominis esse sustinuit.
Nempe enim de Spiritu Dei Virgo concepit, et
quod concepit, hoc peperit, id est, Deum homini

suo, ut jam dixi, sociatum, sicut ipse dixit: Quod
nascitur de carne, caro est; et quod nascitur de spiritu,
spiritus est [(Joan. III, 6)]
: quia Deus spiritus
est, et de Deo natus est. Sicut et Angelus ad Mariam
Virginem dixit: Spiritus Dei veniet in te, et
virtus Altissimi obumbrabit te: propterea quod nascetur
ex te sanctum, vocabitur Filius Dei [(Luc. I, 35)]
.
Vides ergo ipsum spiritum, id est Filium Dei venisse
ad virginem; et inde Dei et hominis Filium
processisse: nec tamen ipso indumento carnis Dei
Filium esse mutatum; sed eumdem ipsum esse in
homine, qui fuerat ante mundum cum Patre; per
quem facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil,
sicut Evangelista ait: Mundus per ipsum factus est,
et mundus eum non cognovit [(Joan. I, 10)]
.
Caeterum amentis est credere ab eo posse liberari,
qui ut liberaret, amissus est; ut nasceretur,
oppressus est: ut immortalitatem reciperet, transivit
ad mortem. Sed absit, haeretice, ut sensus tuae
iniquitatis a catholicis admittatur: nos enim credimus
immutabilem et inconvertibilem, Verbum et
Spiritum, id est, Filium Dei; qui cum hominem induit,
non statum vertit, non ordinem perdidit, non
substantiam immutavit: sed illuvias ejusdem corporis
aeterno claritatis suae lumine illustravit; ut ad
nos per tramitem corporis ejus lux sancti Spiritus,
et aeternae vitae gratia redundaret.
Quem etsi passum credimus et sepultum; sed homo
ille passus est, quem Filius Dei suscepit, quem
induit, quem portavit. Sed quia totum ad auctorem referebatur,

quidquid homo ille patiebatur: ideo mors
et passio Domini indicatur; nam constat immortale
esse, quod Dei est: hominis, quod caducum.
Tertia quoque die resurrexit, non Deus in hominem,
sed homo potius in Deum.
Ascendit in coelos, obtulit Patri suo hominem illum
gratissimum munus, consedit ad dexteram Patris,
secundum quod scriptum est: Dixit Dominus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.