PL 20, col. 50

De fide orthodoxa (Phoebadius Aginensis), J. P. Migne · Libellus fidei (Phoebadius Aginensis), J. P. Migne

habet, nec terminum: cui est honor et gloria in saecula
saeculorum.
Haec qui legis, per Deum obsecro, ne simplicitatem
sensus in ambiguum torqueas, aut alias quam
dicta sunt, trabas; quia nos Patrem verum Patrem
confitemur, et Filium Dei verum Filium Dei, et Spiritum
sanctum vere Spiritum sanctum credimus:
tres personas unius substantiae, et unius divinitatis
confitentes. Sabellii autem et Photini, nec non Arii
sectam, et si qua alia sunt quae contra regulam
veritatis veniunt, condemnamus. Nicaenae autem
synodi tractatum omni animi nisu ex tota fide servantes,
amplectimur: hunc enim tractatum scimus
contra omnes haereses invicta veritate oppositum.

numquam desierit esse in coelo: natus de Spiritu
sancto ex virgine Maria. Verbum caro factum non
amisit quod fuerat, sed coepit esse quod non erat.
Non demutatum sed permanentem etiam hominem
natum, non putative, sed vere; non aerium, sed corporeum;
non phantasticum, sed carneum; ossa, sanguinem,
sensum et animam habentem; ita verum
Deum et verum hominem intelligimus: ita verum
hominem verum Deum fuisse nullo modo ambigimus.
Confitendum est hunc eumdem Dominum nostrum
JESUM CHRISTUM adimplesse legem et prophetas,
passum sub Pontio Pilato, crucifixum secundum
Scripturas, mortuum et sepultum secundum Scripturas,
tertia die a mortuis surrexisse, assumptum
in coelos, sedere ad dexteram Patris; inde venturum

judicare vivos et mortuos exspectamus. In hujus
morte et sanguine mundatos remissionem peccatorum
consecutos; resuscitandos nos ab eo in his
corporibus et in eadem carne qua nunc sumus; sicut
et ipse in eadem carne qua natus est et passus et
mortuus, resurrexit: et animas cum hac carne vel
corpora nostra ab eo, aut vitam aeternam, praemium
boni meriti, aut sententiam pro peccatis aeterni supplicii
recepturos.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.