PL 20, col. 732
De benedictionibus patriarcharum (Paulinus Mediolanensis), J. P. Migne · Epistola de Judaeis (Severus Majoricensis), J. P. Migne
et levitas ea quae residua erant igni, et per
legis mandatum victui debebantur sacerdotum, inter
eos dividere solebat.
2.
Significatur autem per hanc scientiam beatus
Paulus de eadem tribu futurus, qui more lupi rapacis,
mane, id est, in adolescentia sua comedit; quoniam
dum in nece beati Stephani consentiens, et a
principibus sacerdotum atque majoribus natu populi
Judaici epistolas in Damascum et ad caeteras
civitates accipiens, quot sanctos diversa caede laceravit,
tot quasi lupus rapax praedas comedit. Attamen vespere spolia divisit,
quando prostratus voce
dominica et visione, fidelibus intra sanctam Ecclesiam
constitutis congrua divinae alimonia doctrinae
distribuit: aliis, ut parvulis in Christo, lac dans
sapientiae; et quibusdam adhuc compatiens more
parturientis condolet; perfectioribus autem solidum
doctrinae cibum contradens. Spolia namque divina
significare mandata, testis est David, dicendo: Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia
multa
[(Ps. CXVIII, 162)]
. Et beatus Isaias de Apostolis: Laetabuntur coram te, sicut laetantur in messe:
sicut exsultant qui dividunt spolia
[(Isa. IX, 3)]
.
est: in quibus tamen annumerandis ma jor est gratia,
si communi et simplici sermone referantur.
Celatur enim quodammodo speciosissima pulchritudo
virtutis, si abundantiori eloquio circumdata
fuerit atque fucata. Quapropter ego quoque magnalia,
quae apud nos Christus operatus est, non composito,
sed veridico sermone referre aggredior. Insula
Minorica, una ex Balearibus insulis est, quarum
nomen cunctis populis, saecularium quoque auctorum
litteris, pervulgatum est. Haec inter Mauritaniam
Caesariensem et Hispaniam medio propemodum
aequoris spatio sita, angustis admodum terminis
clauditur, longitudinem triginta, latitudinem vero
tria millia passuum habens. Quae nunc idcirco commemoravi,
ut agnosci possit, contemptibilia mundi
a Domino non solum in hominibus, sed etiam in locis
eligi [(I Cor. I)] . In hac itaque insula, quae omnium
terrarum, parvitate, ariditate, asperitate, postrema
est, duo parva oppida, quibus a Poenis indita