PL 20, col. 735

Epistola de Judaeis (Severus Majoricensis), J. P. Migne

Ecclesiae mereretur, vidit in visione noctis viduam
quam nobilissimam ad me, qui non pro merito, sed
pro divini muneris largitate sacerdotio fungor, insertas
litteras per se misisse [ Forte praemisisse],
quibus mihi cunctos agros suos ad seminandum
suppliciter offerret. Simili etiam somnio me quoque
ultimum peccatorum ad seminandum praecingere
et commonere dignatus est. Vidua enim quaedam
altera nobilisssima, quam synagogae speciem
habuisse non dubium est, me, ut agros suos incultos
susciperem, eosque quando tempus sementis urgeret,
diligenter excolerem, deprecabatur. Quae est
autem altera nobilissima vidua, nisi illa, quae Christum
impie perimendo, semetipsam crudelissime
viduavit? Hoc somnium utriusque unum est. Ante

triginta ferme quam impleretur dies, et vidisse nos,
et licet absolutionem ejus ignoraremus, tamen fratribus
indicasse, manifestum est.
Apud Judaeos quoque miro divinae dispensationis
ordine, ut et nominis Theodori, et officii mei in uno
homine societas, conveniret, Theodorus qui summus
sacerdos perfidi populi erat, somnium, quod viderat,
non solum Judaeis, sed etiam propinquae cuidam
matrifamilias primariae ipsius civitatis, multisque
etiam aliis Christianis, ante non parum quam adimpleretur
tempus, his sermonibus propalavit:
Eunti mihi (inquit) in synagogam, duodecim viri
manus obvias obtulerunt, dicentes: Quo vadis?
leo illic est. Cum ergo, audito leonis nomine, trepidare
coepissem; locum tamen, dum fugam paro,

unde introspicerem, reperi, et vidi monachos illic
mira suavitate psallentes: major mihi pavor illico
adjectus est; et nisi in cujusdam nomine Ruben ingressus
fuissem domum, et inde ad matrem propinquam
cursu praecipiti convolassem, nequaquam curam
mortiferi terroris evasissem. Illa me exanimem
sinu suo confovens, a discrimine pariter et a metu
eripuit. Hoc ejus somnium valde clarum est, et interpretatione
non indiget. Quis enim leo, nisi ille
de tribu Juda radix David [(Apoc. V)] ? Quae propinqua
illa, nisi de qua scriptum est: Una est propinqua
mea [(Cant. VI)] ? Illud ergo solum videbatur
obscurum, quod in domum Ruben Judaei, a leone
cum terreretur, ingressus est: quod quidem nobis
postmodum ab ipso leone, qui terruit, ut salvaret,

evidentissime expositum est: quod dehinc suo explicabimus
loco. Nunc autem coeptae rei ordinem
prosequar.
Ex Jammonensi civitate ad profectionem famulorum
Christi multitudo convenit, quae in ipso oppido
putabatur consistere: tantaque difficillimi itineris
laborem alacritate confecit, ut triginta millia passuum
jucundius transvolaret, quam si ad suburbanum
aliquod amoenissimum ad convivia epulaturi
vocarentur. Igitur Magonam pervenimus. Statim ego,
missis clericis, adventum meum Judaeis nuntiavi,
et ut Ecclesiam sanctam accedere dignarentur, poposci.
Illi autem inopinatum nobis nuntium remittentes,
mandaverunt, ecclesiam sibi (ne, credo,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.