PL 20, col. 737

Epistola de Judaeis (Severus Majoricensis), J. P. Migne

Quidam vero nostrorum, quasi adversus Judaeum,
lapidem injecit: qui capiti ejus illisus, ut capitis
sui, id est, Christi, meminisset, admonuit: quod
vulnus, licet periculosum non fuerit, tamen et illum
rapinae suae confiteri concupiscentiam compulit: et
cunctos, ne similiter laberentur, praesenti terruit
ultione.
Igitur postquam Judaeis cedentibus, synagoga potiti
sumus, nullus ex ea quicquam, non dico, abstulit,
sed nec cogitavit diripere: omnia ejus ornamenta,
exceptis libris atque argento, cum ipso pariete ignis
absumpsit: libros sanctos ne apud Judaeos injuriam
paterentur, sustulimus: argentum vero, ne vel de
praeda nostra, vel de suo dispendio quererentur, ipsis
reddidimus. Eversa itaque, cunctis Judaeis stupentibus,

synagoga, ad ecclesiam cum hymnis perreximus:
et auctori victoriae nostrae gratias referentes,
effusis precibus poscebamus ut vera perfidiae antra
Dominus expugnaret, et tenebrosorum pectorum
infidelitas coargueretur a lumine.
Ruben quidam Judaeus a Domino, ut primogenitus
omnium constitueretur, est electus: nam clamore
sanctissimo laetificans corda multorum, absolvi se a
vinculis Judaicae superstitionis deprecabatur: statimque
primitivus Jacob factus, signum salutare suscepit;
et inde nostris lateribus atque consiliis inhaerens,
obstinatissimam cunctorum duritiem nobiscum
increpat. Triduum (ni fallor) emensum est, ex quo
nostri in oratione, et Judaei in perfidia perstitere.
Post haec venit Theodorus, multitudinis suae agmine

circumseptus, ad locum, in quo soli synagogae parietes
(qui post haec credentibus Judaeis sunt subversi)
superesse videbantur: ad quem locum Christianorum
pariter multitudo convenit. Ibi Theodorus
cum audacter de lege disserens, omnia quae objiciebantur,
irrideret atque perverteret: populus Christianus
videns quod verbis superari non posset humanis,
auxilium de coelo imploravit. Omnes itaque
pariter clamantes, cum summo unitae vocis fragore
dixerunt: Theodore, crede in Christum. Mira indulgentissimi
Domini misericordia, adhuc parva petebantur,
et majora concesserat. Immo non mirum
est de omnipotente miraculum. Ipse etenim virtutem
clamoris hujus in auribus Judaeorum commutavit,
qui olim effecit, ut quatuor leprosi regis Syriae
[(IV Reg. VII)] ,
qui Samariam obsederat, castris potirentur,
et qui per Gedeon Madianitarum agmina
conturbavit, deditque trecentis ejus viris ingentem
sine labore victoriam [(Jud. VII)] , efficiens per terrorem,
ut mutuis hostium multitudo vulneribus prosterneretur.
Ita et nunc ista vox longe aliter a circumstantibus
Judaeis suscepta est, quam a nostris
immittebatur: omnes enim putaverunt dictum:
Theodorus credidit. Itaque existimantes principem
perfidiae suae ad Christi fidem fuisse conversum;
cuncti pariter trepidi, ubi timor non erat, terrebantur:
mulieres eorum, sparsis crinibus, occurrentes
cum ferali ululatu nomen Theodori, repetitis
vocibus, accusabant, dicentes: O Theodore, quid

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.