PL 20, col. 739

Epistola de Judaeis (Severus Majoricensis), J. P. Migne

convenisse inspeximus. Omnes unanimiter
deprecabantur, ut Christi characterem a me,
licet indigno pastore, susciperent. Reversi itaque ad
ecclesiam, et toto corde Domino gratias referentes,
illico in frontibus eorum signum salutis impinximus.
Quae autem cum his qui ad silvas sive ad antra
confugerant, Christi virtute gesta sint, quae lingua
effabitur? praesertim cum unusquisque eorum propriam
conversionis suae habeat historiam. Sicut
itaque impossibile nobis est, omnia dicere; sic ingratum,
cuncta praeterire. Quapropter unum Christi
miraculum, quod tum a Fidelibus probatissimisque
viris comperimus, precibus vestris adjutus evolvam.
Duo quidam primarii Judaeorum, Meletius Theodori
frater, et Innocentius, qui Hispaniarum cladem

nuper effugiens, cum famulis suis ad hanc insulam
venerat (sicut nunc ipsi etiam cum sacramentorum
terribili interpositione confirmant), ad unam speluncam
vel potius rupem convenerunt, associando
se duobus quibusdam Judaeis humili loco ortis, qui
istos communis fugae principes legerant. Igitur cum
in loco eorum trepidi anhelantesque paululum resedissent,
duos illos, qui aetate alacres et audaces
erant, explorandi gratia ad oppidum remittentes,
soli derelicti sunt ibi. Tunc prior Meletius: Quid
est (inquit), frater, quod verbum (sicut docet religio
nostra) blasphemium avellere a corde meo nequeo?
Ex quo enim fratrem meum conversum fuisse Christianorum
populus inclamavit, nihil aliud mihi in
corde suggeritur, nisi hoc verbum, mihi usque ad

hunc diem penitus ignoratum, CHRISTE, IN NOMINE
TUO. Quanto magis pulsare hoc ab animo meo
nitor, tanto violentius tenaciusque inhaerescit. Ad
haec Innocentius: Non (inquit) frustra hic sermo,
quem cor tuum (ut apud cunctos probatissimum est)
antea nec cogitavit, nec umquam protulit, hic praesertim
menti tuae (ut asseris) tam violenter insertus
est, hoc ex Deo esse arbitror. Verumtamen elabora,
obsecro, et fabulis his declinatis, interpellationem
molestae cogitationis expelle. Tunc Meletius ita obstrepere,
et confusis clamoribus personare coepit,
ut eum cum sua mente luctari, non solum nutibus
vultus, sed etiam totius corporis indicio Innocentius
cerneret, quod posteaquam ne parum quidem proficere
intellexit, et adjecit etiam illud, ut verba quaedam

profana et turpia loqueretur, et nunc naribus
corrugatis, aerem sorbens inhonestos strepitus
promeret, nunc foetidis risibus cachinnaretur: sed
haec ab animo ejus nomen Christi exstinguere nequivit
insania, quia jam cunctas ejus medullas sanitatis
ignis pervaserat. Quid ergo (inquit), Innocenti
frater? in contrarium verba ista vertuntur:
abolitionem mihi nominis Christi, nec scurrilitate
verborum, nec ipsis possum obscoeni sonitus extorquere
blasphemiis: aliud siquidem, mihi reddi [ Forte
mihi crede], sentio, quod cordis mei auribus, quas
frustra obstruere nitor, Christi nomen ingerere,
incessabili clamore non desinit. His Meletii verbis
talia Innocentius retulit: Fratrem tuum Theodorum,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.