PL 20, col. 742

Epistola de Judaeis (Severus Majoricensis), J. P. Migne

domo nostra religionis hujus, quam astruere non
valemus, ludibria deserentes, Christianorum numero
fideique sociabimur; qui numquam utique innumerabilibus
Scripturarum testimoniis non solum
te, frater Theodore, qui peritior reliquis videris,
sed etiam cunctos convincerent, nisi veritatem,
quae vinci non potest, sectarentur. Tali Caecilianum
sensu plebem suam affatum comperimus, multosque
Judaeorum eadem die ad fidem Christi cum ipso
concurrentes cum ineffabili exsultatione suscepimus.
Prodigia sane, quae de coelo tunc facta sunt, sicut
eloqui digne non adeam [ Forte addam], silere non
audeo. Hora circiter septima missam dominicam solemniter
coepimus celebrare: nam dum nos advenientes

ad Christi fidem Judaeos vel exhortamur,
vel annotamus (siquidem nomina eorum scripsimus),
populus autem tanti gaudii epulis saginatus carnalium
non meminisset escarum, pars diei major excurrerat.
Cum igitur in ecclesia, quae paululum a
civitate sequestri in loco sita est, in qua sancti martyris
Stephani nuper reconditae reliquiae conquiescunt,
nobiscum pariter plebs universa Missam opperiebatur;
duo quidem monachi, quos Dominus testes
suorum miraculorum praeelegit, in campo qui ante
fores ecclesiae protenditur, in herbis accubabant.
Vir autem honoratus, Julius nomine, cum alio quodam
de civitate ecclesiam petens, cum per ipsos
praeterire coepisset, respondente [ Al. respiciente]
uno ex monachis (viso mirabili signo) conturbatus,

confusum emisit clamorem; conversusque ad se,
protensa manu, quae verbo explicare non poterat,
quid videret ostendit. Erat globus quidam candidissimi
luminis, proceritate sui staturam quasi hominis
adaequans, instar vasculorum quae vulgo Orcae
appellantur, tantae vero claritatis et fulgoris, ut
visum fuit, quod fratri qui id prior notavit (sicut
ipso referente cognovimus) sol decidere videretur.
Hoc sicut istis visum est, quasi trans basilicam, in
qua universus nobiscum populus consederat, lento
lapsu demittebatur; verum ita propinquum putavere,
ut se idem frater stupore percitus cursu praeriperet,
existimans id post basilicam decidisse: sed ab illo
retractus fratre, gressum inhibuit: ille enim ita
quidem etiam sibi visum, tamen longius fuisse non

quasi certus, sed ut aestimans, astruebat. Mulieres
autem quaedam tunc Judaeae, inter quas matrona
Meletii illius, cujus supra mentio habita est, de coenaculo
perspicientes, ita sibi id ipsum visum affirmabant,
quasi supra basilicam decidisset. Verum
hoc, utrum Angelus, an ipse Stephanus, quod visum
est, fuerit, incertum est.
Eadem diei hora circiter quarta, id est, paulo
antequam hoc signum demonstraretur, grando
minutissima, quam incolae insulae illius gentili sermone
Abgistinum vocant, non usquequaque copiosa
defluxit: haec, cum odor ex ea mellis fragrare
coepisset, a multis quos per viam verberaverat,
degustata, dulcior melle comperta est. Multi itaque

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.