PL 20, col. 95

Chronici (Sulpicius Severus), J. P. Migne

In inglese: The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.2 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.1

Res a mundi exordio Sacris Litteris editas
breviter constringere, et cum distinctione temporum
usque ad nostram memoriam carptim dicere aggressus
sum; multis id a me studiose efflagitantibus,
qui Divina, compendiosa lectione, cognoscere properabant.
Quorum ego voluntatem secutus, non peperci
labori meo, quin ea quae permultis voluminibus
praescripta continebantur, duobus libellis concluderem;
ita brevitati studens, ut pene nihil gestis
subduxerim. Visum autem mihi est non absurdum,
cum usque ad Christi crucem, Apostolorumque actus
per Sacram Historiam cucurrissem, etiam post gesta
connectere; excidium Hierosolymae, vexationesque
populi Christiani, et mox pacis tempora, ac rursum

II.
Mundus a Domino constitutus est abhinc annos
jam pene sex millia, sicut processu voluminis istius
digeremus: quamquam inter se parum consentiant
qui rationem temporum investigatam ediderunt.
Quod cum vel Dei nutu, vel vitio vetustatis eveniat,
calumnia carere debebit. Mundo autem condito,
homo factus est. Viro Adam, mulieri Eva nomen
fuit. Sed constituti in Paradiso, cum interdictam
sibi arborem degustassent, in nostram velut exsules
terram ejecti sunt. Deinde ex his Cain atque Abel
nascuntur. Sed Cain impius fratrem interemit. Filium
Enoch habuit, a quo primum civitas condita est,
auctoris nomine vocitata. Ex hoc Irad, atque ex eo
Maviael nascitur. Hic Mathusalem filium habuit;
isque Lamech genuit, a quo juvenis quidam occisus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.