PL 20, col. 968

Sermones (Gaudentius Brixiensis), J. P. Migne

nimiis rigentem frigoribus, tempus etiam, quo
maxima hiemis asperitas Aquilone flante violentius
incumbebat; montes nivibus, pruinis arva
tegebantur; liquores agnoscere suam naturam
solis ignibus cogebantur; stupebant ingenti glacie
torrentium fluminum cursus; stagnum quoque
urbi in qua ista gerebantur, subjacens, 343
longe lateque diffusum, validissimo gelu durante,
iter solidum plaustris gementibus commodabat.
Hac ergo vi loci, vel temporis immanitate
perspecta, sacrilegii Gentilis exactor, istud supplicii
genus sanctis adhiberi imperat, ut nudatis corporibus
religati in aperti aeris pruinosa duritie pernoctarent,
balneis longe sub conspectu eorum fumantibus;
ubi velox remedium victis callidus persecutor,
animas eorum magis interficere gestiens,

promittebat. Sed beatissimi martyres, Spiritu sancto
ferventes, vestibus suis procul abjectis, festini ad
stadium properant, coronam tanto certamini propositam
coelitus intuentes. Deinde hortatibus mutuis
patientiae, vires accendunt, gloriam regni coelestis
poenis praesentibus praeferunt, et hoc inter
caetera replicantes: quod qui pro salute regis terreni
hostiles gladios formidare contempsimus, cur non
pro fide Dei, ac Domini nostri Jesu Christi regis
aeterni, omnes irrogatos nostro corpori cruciatus,
aequo animo patiamur, ocius ad aeternae lucis beatitudinem,
vitamque perpetuam, gloriosae mortis
compendio transituri? Inter pruinas ardebat Fides,
et coelestes animi desiderio Christi fervebant. Urebat

acritudo nimii frigoris lucentes rigentium corporum
cutes: at occupatae erga Dei amorem religiosae
mentes amoenitatem paradisi cogitabant. Terebrabantur
penetralia viscerum gelu, ita ut medullas
ossium gravissimis cruciatibus internus quidam
glacialis tortor urgeret: et animorum virtus immobilis,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.