PL 20, col. 999

Sermones (Gaudentius Brixiensis), J. P. Migne

et de cognatione sua, et de domo patris sui; et
sequebatur verbum Dei, ab 372 omnibus saeculi impedimentis
exutus. Ac propterea cito assequi meruit
quod sequi studuit expeditus. Exercens namque continentiam
singularem, pervigil in Scripturis sanctis,
Dei sapientiam concupivit, portionem suam Christum
reputans Dominum: in quo sunt omnes thesauri
sapientiae coelestis absconditi [(Coloss. II)]
. Quibus
cum replevisset desiderium suum, desideriorum
coelestium vir, et per impositionem manus presbyterii,
dispensator fuisset divini sermonis electus,
negligere gratiam Dei omnino passus non
est. Sed circumiens universum pene ambitum Romani
orbis, Dominicum praedicavit verbum, Pauli
apostoli idoneus imitator exsistens. Sancto enim

Spiritu plenus, non solum contra Gentiles atque Judaeos,
verum etiam contra haereses omnes, et
maxime contra furentem eo tempore Arianam perfidiam
tanto fidei vigore pugnavit, ut etiam verberibus
subderetur, et in corpore suo stigmata Domini
nostri Jesu Christi portaret. Nam et in mediolanensi
urbe idoneus olim custos Dominici gregis
fuit; Ariano repugnans Auxentio, priusquam beatus
eligeretur Ambrosius. Romae etiam non exiguo tempore
moratus, multos et publica et privata disputatione

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.