PL 201, col. 1073

Epistolae et privilegia (Lucius III), J. P. Migne

vestrorum, nullus a vobis decimas exigere praesumat.
Liceat quoque vobis clericos, vel laicos, a saeculo
fugientes, liberos et absolutos ad conversionem
recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere.
Prohibemus insuper nulli fratrum vestrorum,
post factam in eodem loco [professionem] fas sit,
absque abbatis sui licentia, de eodem loco, nisi arctioris
religionis obtutu, discedere, discedentem
vero absque communium litterarum cautione nullus
audeat retinere. Cum autem generale interdictum
terrae fuerit, liceat vobis, clausis januis, exclusis
excommunicatis vel interdictis, non pulsatis campanis,
suppressa voce, divina officia celebrare; in parochialibus
autem ecclesiis, quas habetis, liceat vobis
sacerdotes eligere, et dioecesano episcopo praesentare

quibus, si idonei fuerint, episcopus curam
animarum committat, ut ipsi de spiritualibus, vobis
vero de temporalibus debeant respondere. Sepulturam
praeterea ipsius loci liberam esse decernimus,
ut eorum devotioni et extremae voluntati qui se illic
sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati
vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia
illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora
assumuntur. Obeunte vero nunc te, ejusdem
loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus
ibi qualibet subreptionis astutia, seu violentia
praeponatur, nisi quem fratres communi consensu,
vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem
et B. Benedicti Regulam providerint eligendum.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas
sit praefatum monasterium temere perturbare,
aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere,
imminuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare,
sed omnia integra conservantes, eorum pro quorum
gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus
omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate
et dioecesani episcopi canonica justitia, et
Hambiensis monasterii debita reverentia, etc.
Datum Velitris II Idus Octobris, indictione XV,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.