PL 201, col. 1078

Epistolae et privilegia (Lucius III), J. P. Migne

Quoties a nobis petitur quod religioni et honestati
convenire dignoscitur, animo nos decet libenti
concedere et petentium desideriis congruum impertiri
suffragium. Eapropter, dilecti in Domino filii,
nostris justis postulationibus clementer annuimus
et felicis recordationis praedecessoris nostri Innocentii
papae vestigiis inhaerentes, praefatum monasterium
S. Michaelis archangeli quod in monte Sigeberg
situm est, in quo divino mancipati estis obsequio,
sub B. Petri et nostra protectione suscipimus
et praesentis scripti privilegio communimus.
Statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque
bona idem monasterium in praesentiarum juste et
canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum,
largitione regum vel principum, oblatione

fidelium seu aliis justis modis, praestante Domino,
poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus
et illibata permaneant. In quibus haec propriis
duximus exprimenda vocabulis.
Locum ipsum in quo praefatum monasterium situm
est, cum omnibus pertinentiis suis. Ecclesiam
in Achara totam et eam quae est in Hanefe totam;
in Pleysa inferiore ecclesiam et in superiore ecclesiam;
in Bercheim ecclesiam. Item quod habetis
in ecclesia de Geisteinghen, in ecclesia de Mendene,
in ecclesia de Hare, in ecclesia de Olma et in ecclesia
de Strala; ecclesiam in Wizenchirken. Supradictas
vero ecclesias ab omni censu et exactione
cum decimis liberas vobis auctoritate apostolica

confirmamus, quemadmodum ab Annone, bonae memoriae
Coloniensi archiepiscopo, et successoribus
ejus monasterio vestro canonice concessae et eorum
scriptis confirmatae noscuntur. Praeterea cellas et
praedia ad jus istius monasterii pertinentia, vobis
nihilominus confirmamus. Cellam videlicet in
Pleysa, cellam Hirzenove, cellam in Rimago, cellam
in Thidrode, cellam in Zulpiaco, cellam in Millen,
cellam in Furstinberge juxta Xanctensem ecclesiam
et cellam in Stokheim cum omnibus earum pertinentiis.
Idem praedium in Hanefa, cum decimis et
caeteris appendiciis quae a canonicis Bunnensibus
data in eorum et ecclesiae usus custodia Bunnae,
ecclesia vestra per concambium accepit. Villam
Mandene, quam a praeposito et canonicis matris

ecclesiae data per concambium in Badelecca decimatione
suscepit. Loca etiam vestra, id est Achera;
item Achera, Strala, Gestingen, Lara, Mandene,
Aschemere, Gulsa, cum decimis terrae Salicae, sive
labore vestro, sive per colonos vestros elaborata
fuerit. Leia, Bettendorp, Ulma, Moffendorp, Flattena,
Pirna, Venheim, Kerchich, Sulze, Meimedorp,
Dorendorp, Mulindorp, Irmindiroth, Hofstede, Anrufle,
Lwesberg, Quintinachin, Edelenkirchen, Hunefe,
villam Hirzenowin quam Henricus quartus
rex eidem coenobio tradidit. Decimas ejusdem villae;
item praedia in Hanepha, in Wedowo, in Tevirnich,
in Henaena, in Nistre, in Rupretherode, in Brath,
in Ocherode, in Winkinberg, in Alpach; decimam
in Heisterscorzzim; decimam in Wizinkirchen;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.