PL 201, col. 1081
Epistolae et privilegia (Lucius III), J. P. Migne
Ego Laborans, presb. card. Sanctae Mariae trans
Tiberim tit. Calixti.
Ego Hyacinthus, diac. card. Sanctae Mariae in
Cosmedin.
Ego Rainerius, diac. card. tit. Sancti Georgii ad
Velum Aureum.
Ego Rainerius, diac. card. S. Adriani.
Ego Matthaeus, diac. card. S. Mariae Novae.
[( Locus + signi. )]
Datum Romae apud S. Petrum per manum Alberti
sanctae Romanae Ecclesiae presb. card. et cancell.,
VI Kal. Decembris, indict. XV, Incarnationis
Dominicae anno 1181, pontificatus vero domni Lucii
papae III anno I.
VIII. Bulla pro fratribus Hierosolymitani Hospitalis. [(Romae, ap. S. Petrum, Nov. 29.)] [ Priviléges de Saint-Jean de Jérusalem, p. 87.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus
fratribus archiepiscopis, episcopis et dilectis
filiis abbatibus, prioribus, archidiaconis, decanis,
presbyteris et aliis ecclesiarum praelatis, ad quos
litterae istae pervenerint, salutem et apostolicam
benedictionem.
Audivimus et audientes mirati sumus, quod cum
dilectis filiis nostris fratribus Hierosolymitani hospitalis
a patribus et praedecessoribus nostris concessum
sit, et a nobis ipsis postmodum indultum
et confirmatum ut de laboribus quos propriis manibus
et sumptibus excolunt nemini decimas solvere
teneantur. Quidam ab eis contra indulgentiam
sedis apostolicae decimas exigere et extorquere
praesumunt, et prava atque sinistra interpretatione
apostolicorum privilegiorum capitulum pervertentes
asserunt de novalibus debere intelligi, ubi noscitur
de laboribus esse inscriptum. Quoniam igitur manifestum
est omnibus qui recte sapiunt, interpretationem
hujusmodi perversam esse et intellectui
sano contrariam, cum secundum illud capitulum a
solutione decimarum tam de terris illis quas deduxerunt
vel deducunt ad cultum, quam de terris
etiam cultis quas propriis manibus aut sumptibus
excolunt, liberi sint penitus et immunes, ne ullus
contra eos materiam habeat malignandi, vel quomodolibet
ipsos contra justitiam molestandi, per
apostolica vobis scripta praecipiendo mandamus et
mandando praecipimus quatenus omnibus parochianis
vestris auctoritate nostra prohiberi curetis,
ne a memoratis fratribus de novalibus vel de aliis
terris quas propriis manibus et sumptibus excolunt,
seu de nutrimentis animalium nullatenus decimas
aut etiam primitias praesumant exigere, vel quomodolibet
extorquere; nam si de novalibus vellemus
tantum intelligi ubi ponimus de laboribus, de novalibus
poneremus, sicut in privilegiis quorumdam
aliorum apponimus. Quia vero, non est conveniens
vel honestum ut contra instituta sedis apostolicae
veniant quae obtinere debent inviolabilem firmitatem,
mandamus vobis firmiterque praecipimus, si